{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 495.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 495.6-9","ref":"495.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Quid, quòd etiam Spes accipitur interdum pro ea exspectatione, quae Metus dici valeat, vt cùm Cicero Spem malorum dicit; & Dido apud Virgilium, Hunc ego si potui tantum sperare dolorem! Efficitur pari ratione, vt dici possit Fugam, & Metum esse penè indiuidua, inque vnum affectum coalescere, quòd sit perrarum, vi alterum sine altero reperiatur; quatenus malorum ineuitabilium, quae non tam metuimus, ne adueniant, quàm certi sumus, quòd ventura sint, non tam fuga, seu noluntas, quàm nolleitas est; & malorum, quae nos nihil attinent, neque à nobis proinde refugiuntur, & quae metuere tamen videmur, ne adueniant, non tam reuerà metus est, quàm simplex, & sine affectu exspectatio, opiniove, quòd sint euentura. Patet proinde non esse Spem simplicem venturi boni opinionem; neque etiam Metum simplicem opinionem venturi mali; sed Spem quidem esse elationem quandam Animae, ob opinionem eius boni, quod concupiscit; Metum verò esse contractionem ob opinionem aduenturi eius mali, quod refugit: adeò proinde, vt Sroici Spem potiùs, quàm Cupiditatem definire voluisse videantur; cùm Cupiditatem dixerunt opinionem venturi boni, quod sit ex vsu praesens esse, atque adesse; vt praeteream Metum illis definitum Opinionem impendentis mali, quod intolerabile videatur. Vbi quod interiicitur Impendentis mali idipsum est, quod Aristoteles docet, Merum esse eorum, quae vt magnas molestias, interitumve afferunt, ita propè esse, non procul, apparent. Sic enim, inquit, sciunt quidem omnes se morituros; verùm non curant, quia non prope esse mortem reputant. Quanquam haec quidem de metu graui, grauissimove accipienda sunt; cùm alioquin Metus vniuersè ea etiam comprehendat, quae minores molestias, leuioraque incommoda paritura sunt; ac ea rursus, quae tamersi pro foribus non sint, aliquando tamen adfutura creduntur. Quippe & mors quoque, tamet si absens reputatur, timetur, quoties in cogitationem seriam incidit; quantumvis illam homines ideò curare non videantur, quòd alia intereà interueniant, quae sui praesentia magis moueant, Mentémque ad alia cogitanda diuertant. Praetereo autem, quod Cicero Timorem à Metu, vt speciem à genere distinguens, illius proprium facit, vt metus sit appropinquantis mali. Sed vtcumque illi definierint, intelligi posse ex dictis videtur, qualis sit illa spirituum motio, quam & cupiditati Spes & fugae Metus superaddit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 495.1-5","label":"495.1 to 495.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 495.10","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/495.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}