{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 501.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 501.1-4","ref":"501.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Ex quo proinde efficitur, vt Ira non tam simplex affectus, quàm cinnus quidam affectuum sit, ac definiri possit, Affectus, quo Anima prae dolore ob iniuriam accipi visam, ac odio in illius authorem concepto, pectoréque incalescente ac vlciscendum concitatur, vt authorem facti poeniteat, neque tale quid ampliùs patret. Nempe Videtur hac ratione quicquid est in ira praecipuum deduci. Quod enim alioquin nonnulli iuxta ea, quae Aristoteles in libris de Anima habet Iram vno verbo definiunt feruorem sanguinis, calorisve, qui circa cor; aut cupiditatem vindictae; aut coniunctim feruorem sanguinis, ob cupiditatem vindictae, adde & ex Cicerone, Inimicitiam vlciscendi tempus obseruantem aut alio modo simili; ij non videntur satis abundè Irae naturam declarare; quippe exprimendus saltem videtur Dolor, cuius leuandi gatiâ illi, qui irascitur, tum sanguis ebullit, tum vindicta appetitur. Ipse certè Aristoteles non est id oblitus, cùm iram definiens in Rhetoricis, esse cupiditatem dixit μετὰ λύπης, cum dolore coniunctam: cupiditatem, inquam, vltionis aperrae, ita enim interpretor, quod πιμωρίαν φαινομένὴν addit: neque enim abs re in Ethicis docet esse Iram, secus ac cupiditatem, affectum Φανερὸν, ἐκ ὅπ βελον apertum, miniméque insidiosum, quatenus iratus non modò nocere, sed innotescere etiam illi, qui fecit iniuriam, vult se esse, qui & noceat, & ob illatam iniuriam noceat Praetereo autem, quòd non tam iniuriam, quàm ὀλιγορίαν Despicientiam dicit, ideò esse videri, quòd vt nemo irascitur, nisi quia iniuriam sibi fieri putat; ita nemo putat sibi iniuriam fieri, nisi quia putat se despici, minorísve aequo haber ab eo, qui sciens, & volens nolenti dignioremque se, quàm vt ita excipiatur, reputanti, no cumentum infert; vnde & Aristoteles addit, μὴ προσυκόντως, praeter id, quod decet, siue aequum est. Certè & tametsi itascamur interdum rebus inanimis, ac brutis, à quibus non videmur Pposse despici; primo tamen motu, & quasi caeco impetu despectum quemdam concipimus; quasenus nos ipsos suspicimus magis, quàm vt pusemus quicquam esse, quod nobis iure infligat malum. Quo etiam instinctu irascuntur beluae quatenus nempe vnaquaeque amat se, ac suspieit magis, quàm vt posse, aut debere se à quoquam laedi existimet; neque incapax est discerhendi laesionem quae iniuria est, siue malo animo sit, ab ea, quae non est iniuria, animove non malo est facta.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 500","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/500"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 501.5-8","label":"501.5 to 501.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}