{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 501.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 501.5-8","ref":"501.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Proptereà enim videmus canes, feleis, aliáque Animalia non irasci, velleve vlcisci, dum feriuntur à dominis, dum colludendo denteis intentant, caeteráque huiusmodi. Exinde verò est, cur & ille despicientiam dicat θαιρομένην, & nos iniuriam dicamus visum; quoriam nisi laesio videatur iniuria, seu sponte, mimóque laedendi illata, non irascimur; quippe qui aut nihil, aut minùs doleamus, & ad Vindictam non abripiamur. An addam proin* Lenitatem esse affectum, quo Anima ob inatiam visam aut nullam, aut leuem, nihil, aut parum dolet, nullove, aut leui odio in authoDe Ira, aa rem accenditur, & ad vlciscendum aut nulla Lenitate. tenus, aut leuiter fertur. Vt opinio certè acceptae iniuriae Iram accendit, ac promouet; ita opinio non acceptae, vt aut non accendatur, aut remittatur, facit, fitque proinde, vt qui fortes, sibique fidentes sunt, minùs irascantur. leniorésque sint, quòd non putent se facilè contemni, iniuriáque impeti; ac si motu primo, iráque subita corripiantur, citiùs faciliúsque leniantur, quasi se delusos offensae opinione existiment. At verò, qui sunt debiles, infirmitatisque propriae conscij, grauiùs irascantur, immitiorésque sint, quòd se facilè sperni, offendique suspicentur, & credant, ac semel offensi, vt ocyus suscipiunt, sic tardiùs malum animum cogitationemque, & machinationem vindictae deponant. Proptereà enim Aristoteles Aegrotantes, inquit, pauperes, a Rhet.3. amantes, sitientes, ac vniuersè cupientes, & non assequentes iracundi sunt, & qui concitentur idonei. Plutarchus verò, Hac de causa, inquit, lib. de cohib. mulieres iracundiores sunt viris, aegroti sanis ira. senes aetate vigentibus, infoelices foelicibus. Videtur porrò posse ex dictis intelligi motio spirituum, quibus sit Irae concitatio. Siquidem quia Ira cinnus est affectuum, quorum diuersae motiones sunt; ideò necesse est spiritus diuersimodè commoueri, & cor, Animamque agitare, ac speciatim efficere; vt sanguis in corde efferuescat, pectúsque calefaciat. Nam, vt prae dolore acceptę iniuriae cor contrahitur, sic prae voluptate ex vltione meditata effertur; & vt prae odio authores mali, ipsum auersatur, sic quidvis occurrens, quo ipsum plectat, complectitur; & vt inflictum malum refugit, sic inferentem insequitur, & vt prae metu, ne malum perseueret demittitur, sic prę spe illius vltione tollendi exsurgit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 501.1-4","label":"501.1 to 501.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 501.9-10","label":"501.9 to 501.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/501.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}