{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 503.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 503.1-5","ref":"503.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Alioquin certè caloris vehementia, & mobilitas tum brachia, tum crura, tum totum corpus exagitat, impatientemque quietis facit; inde enim situs corporis variè commutatur, & quasi ad tentandum vindictam pes terram ferit, ma nus in pugnum premitur, & caput quasi ve lementiùs prorupturum se in pectus conducit. Quod enim sursum, deorsumque, & lentiùs quidem interdum mouetur, id potissimùm facit, cùm minando vindictam in futurum transfert; & quòd interdum reciprocando motitatur ad latera, id sit, cùm iniuria sic despicitur, vt sollicitudo vindictae quasi excutiatur Denique cùm nullus affectus suapte natura turbulentior sit, nihil mirum, si ex illa sanguinis ebullitione intra cor, & dum proptereà pulsus crebrior, vehementiorque efficitur, is Interdum creetur calor, qui insignem, & corpori, & animo inferat labem. Siquidem facilè transire (& corpore maximè non bene valente) in febrilem potest; ac potest humorum ea fieri commotio, ex qua grauiter, & cum periculo laboretur. Ex accidente cerrè est solùm, quòd aliquando, febris instar, prauum aliquem humorem discutiat; ac idcircò tutum non sit irae impetum colibere, ne humor commotus non discutiatur penitùs, sed vt partibus perturbatè interfusus est, sic in iis concrescat Aliunde verò potest huiusmodi calor sic speclatim appetere, afficeréque cerebrum, vt quasi oborta ob illius humiditatem caligine, speciebúsque rerum obductis Mens soli vindictae attenta, aliud nihil discernat, sicque rationi, deliberationi, iudicio locus non relinquatur Dicerem iam de oppositis Lenitatis effectibus; sed res deductu facilis est, & in Ethicis attingenda. Quare & haec demùm de variis Affectuum speciebus sufficiant. Obseruandum heic superest, cùm Affectus sint motus quidam, & videamus vt Animalium, ita hominum aliquos habere prae aliis maiorem, minoremve propensionem ad motus huiuscemodi; idcircò propensionem han otiri partim ex natiua constitutione corporis, partim ex habitu, ob motus saepiùs repetitos contracto. Nam ptimùm quidem, licet hi motus ipsi Animae speciatim tribuantur, quate nus dicuntur speciatim esse Affectus Animi, id tamen sit, quia Anima & mouendi principium est, & opinio boni, ac mali, qua excitaT hos motus contingit, ipsius Animae propria est. Caeterùm enim ob intimam Animae, & corporis coniunctionem, exquisitámque commensionem, quae superiùs deducta est, fit, vt sicut Animae motus in corpus redundat; ita corporis constitutio, sine vt loquuntur, complexio, ac temperies hisce motibus occasionem faciat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 502.9-10","label":"502.9 to 502.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/502.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/502.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 503.6-9","label":"503.6 to 503.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/503.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}