{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 51.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 51.1-4","ref":"51.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Sic minùs quoque mirabere, non modò quod Lucretius addit, Multas per mare vrbeis pescum subsedisse, sed integras quoque Insulas submersas pridem euanuisse, quatenus debuere ingentes sub illis comprehendi cauernae, quarum ruptis fornicibus moles Insularum super-incumbentes proruerint, inque eas receptae, conditaeque fuerint. An verò haec ipsa est causa, cur mare non semel obseruatum sit littora deserere; tanquam subingressum in factas proximè voragines, quovsque affluentes ex alto aquae iacturam resarciant, & littora ipsa rursùs occupentur? Sic certè recessit, & refluxit mare mox ante memoratam stragem ad Peruuianum illud littus; quasi eruptiones in proximo mari, priusquàm in littore, factae fuerint; quod perhibetur etiam aliquoties ad Neapolitanum littus contigisse. An proinde non prorsùs fabulosum est, quod de abruptione Siciliae ab Italia, Euboeae ab Achaia, aliisque id genus compluribus proditum est; quando & huiusmodi loca sunt valde obnoxia Terrae-motibus; & tali absorptui, marisque super-ventui nihil conuincitur repugnare Mirabilius videri potest, enasci ex opposito non modò in Continentibus monteis, sed etiam in medie mari Insulas. Nam de Montibus quidem facit fidem Puteolanus ille, quem Simon Portius ita describit, vt fuerit vna nocte ad plusquam M. passuum altitudinem, ex pumicibus, cineribúsque congestus; id nempe sub finem Septembris, anni M. D. XXXVIII. Et quod spectat ad Insulas; vtcumque haberi in fabulis soleat, quod de Delo, Rhodo, aliis nonnullis memoratur; Plinius, aliique enarrant suis natas temporibus; celebrisque prae caeteris est, quae inter Theram, & Therasiam suborta à Strabone describitur; erumpentibus scilicet ex medio mari flammis, ita vt vniuersum ferieret; quovsque demùm veluti exstructa ex massis candentibus Insula apparuit, ambitu stadiorum duodecim; ad quam Rhodij primi ausi fuerint accedere, postquam incendium penitùs desiit. Ne nostrum certè saeculum consimili ostento careat; Ecce ex litteris fide dignis habeo anno MDCXXXVIII. à Iulij Kalendis in Eidus, ita coepisse eructare Vulcanum (sic literae habent) non admodùm procul ab Insula S. Michaëlis, quae Azorum, seu Tercerarum vna est, & quà mare quidem altum est Brachiis centum sexaginta, vt inde efformata fuerit Insula longitudinis trium leucarum, latitudinis sesquileucae, altitudinis sexaginta Bracchiorum: atque id quidem excitato fragore creberrimè eructatorum, recidentiúmque lapidum horrendo, & qualem credere vix liceat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 50-2","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/50-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/50-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 51.5-8","label":"51.5 to 51.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}