{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 519.9-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 519.9-12","ref":"519.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Sunt verò & ipsa Auium crura ea speciali ratione nostris conformia, quòd tibia in illis, vti in nobis, ex osse constet gemino; cùm videas tamen ex vnico in Quadrupedibus bisulcis, aliisque constare; quanquam Perone, seu fibula non vsque ad pedem ad constituendum alterum malleolum, extenditur, sed quasi spiculum antè definit in mucronem. Quod flexuras autem, musculósque, ac proinde motus haud absimileis habeant, id commune etiam cum posterioribus Quadrupedum cruribus habent, quòd etiam in illis suffrago, quae extrorsum obuertitur, non pro genu sit, sed pro calce habenda. Heinc ad Quadrupedes quod spectat, primùm praetereo, quod docet Aristoteles, etiam in illis, vti in nobis partem superiorem esse habendam illam, quae à capite es ad eam vsque, qua excrementa egeruntur, & brachiorum loco esse illis crura anteriora ad regendum corporis onus necessaria, quiformam gerant Pomilionum, quibus pars superior prae inferiore magna, proportioneve corporis maior est. Id deinde praetereo, quòd admittit crura anteriora in Quadrupedibus digitatis vice manuum fungi, quatenus ipsis ad arripiendum, repugnandumque vtuntur, quod solidipedes posterioribus faciunt. Obseruo solùm id, quod vult pedes anteriores non flecti illis, vt brachia; & quod proptereà Plinius ait Aueis alas, & quadrupedes genua in priora curuare, suffragines in posteriora, aut laborare aequiuoco, aut non esse vsquequaque verum, quemadmodum ex iis constat, quae superiùs attigimus, quaeque iunat heic quoque adnotare. Nam de cruribus quidem posterioribus vt priùs dicam, reputari quidem vulgò soler genu 520 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XI. genu esse in illis eam suffraginem, quae in proportione dicendum de Multipedibus est, posteriora curuatur; at cùm genu, & poples vti de Crustaceis, Insectisque quam-plurimis; haberi debeat in commissura, quae inter fecùm in illis quidem musculi facilè obseruabimur, & tibiam est; videre sanè licet genu, les sint, in istis prae exilitate, solâ attingi inperinde in illis, ac in nobis antrorsum, seu telligentiâ possint.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 519.5-8","label":"519.5 to 519.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/519.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 520","label":"520","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/520"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}