{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 52","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/52.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Empedocles, & Antipho nihil esse aliud quàm velut expressum è terra sudorem, quem calor decoxerit. Metrodorus existimauit aquam, dum per terram veluti colatur, salsedinem contrahere, vt dum colatur per cineres; sicque mare esse veluti lixiuium. Theophrastus apud Olympiodorum, non ad terram, quam aqua permeet, sed ad terram, quae ipsi mari substrata sit, salsedinem refert. At Plato opinatus est aquae elementaris partem aliam frigore coactam exstitisse dulcem; aliam terrae mistam exstitisse salsam; quod tum idem Plutarchus habet, tum in Timaeo legitur, Aristotelis verò quae sententia fuerit copiosè habetur libro Meteororum secundo. Scilicet contendit salsedinem maris non aliunde esse, quàm ex terrenis halitibus, qui calidi, siccique cùm sint, & sursùm elati cum vaporibus calidis, & humidis, vnà cum ipsis concrescant in nubem, ac pluuiam; ac proinde simul cum pluuia decidentes in mare, ipsum salsum efficiant. Id verò arguit, tum ex eo, quòd mare non est salsum, nisi ex cuiuspiam rei admistione, quae nihil potiùs esse dicatur, quàm huiusmodi halitus; tum ex eo quod cineres, lixiuium, sudor, vrina, & sedimenta caetera calore, & adustione salsa, & amara similiter fiunt; tum ex eo quod imbre tali admistione salsi nonnunquam, & Autumno potissimùm decidunt; vt putà cùm exhalatio est minùs digesta; tum ex eo, quod ista salsugo potest denuò separari, vt cùm cerea pila facta concaua, & intra maris aquam detenta completur intus dulci liquore; tum ex eo, quòd mare circa superficiem est longè salsius, quàm in fundo; tum ex eo, quòd mare inde crassescens, & effectum grauius, redditur magis idoneum sustinendis nauibus, caeterisque oneribus, quàm aquae fluuiatiles; euenitque idem, propter eandem causam Palaestinae lacui Et circa caeteras quidem Opiniones nihil est quorsum immoremur: hoc solùm dico de Aristotelea, quae percrebuit tantoperè, non apparere qui valeat, re seriò spectatâ, suaderi. Quomodo enim probari possit nuiuscemodi halitus aut esse salsos, aut posse mari salsedinem imprimere, quam ne imprimant quidem ipsi pluuiae? Et potest-ne piuuia esse potu dulcis, & continere tamen sal, leu id, quod mare salsum reddat? dubitat ille, quî fieri possit, vt aqua maris euaporata potulenta euadat, causámque aliam non dicit, quàm quòd vinum, aliique humores euaporai, rursûmque concrescentes in aquam euadant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 51.6","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/51.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 53.1-5","label":"53.1 to 53.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}