{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 527-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 527-2","ref":"527-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"inquit, multa argumenta dicit, cur videri pos sint verba esse naturalia magis, quàm arbitraria, ex quibus hoc visum est lepidum, & festiuum. Vos, inquit, cùm dicimus, motu quodam oris conueniente cum ipsius verbi demonstratione vtimur, & labias sensim primores emouemus, spiritum, atque animam porrò versum, & eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra, cùm dicimus nos, neque profuso, intentoque flatu vocis, neque proiectis labiis pronunciamus, sed & spiritum, & labias, quasi intra nosmetipsus coërcemus. Hoc idem sit & in eo, quod dicimus, TV, & EGO; & TIBI, & MIHI. Nam sicuti cùm adnuimus, & abnui mus, motus ille quidem vel capitis, vel oculo rum à natura rei, quam significat, non abhorret; Ita in his vocibus quasi gestus quidam oris, & Piritus naturalis est. Hactenus ille. Denique ex illis Epicuri vocibus μυκώμενοι, καὶ υλακτοῦντες: mugientes, & latrantes, videri posse factam Lucretio occasionem argumentandi ab inflexione, specieque illa articulationis, quae in vocibus Animalium pro diuersitate passionum; quibus afficiuntur, ostenditur. Ita videlicet insurgit, Postremo quid in hac mirabile tantopere st re Si genus humanum, quoi vox, & lingua vigeret, Pro vario sensu varias res voce notaret; Cùm pecudes mutae, cum denique saecla fera rum Dissimileis soleant voces, variasque ciere, Quom metus, aut dolor, & quom iam gaudia gliscunt? Quippe etenim id licet è rebus cognoscere apertis. Id nos paullò antè deduximus; vide autem, vel animi gratiâ, quàm ille in canibus elegan et id quod attigimus, describat: Inritata canum quamprimum magna molossum Mollia ricta fremunt, duros nudantia den te iLongè alio sonitu rabie districta minantur, Et quom iam latrant, & vocibus omnia complent Ait catulos blandè quom linguâ lambere ten tant, Aut vbi eos iactant pedibus, morsuque petentes Suspensis teneros imitantur dentibus haustu Longè alio pacto gannitu vocis adulant, Ac quom deserti baubantur in aedibus, aut Juom Plorantes fugiunt summisso corpore plagas. lenque in Equis;","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 527","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 527-3","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/527-3"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}