{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 53.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 53.1-5","ref":"53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Verùm vt praeteream quàm haec non sit aqua, nisi fortassis colore tenus; an-non ex eo, quòd vapor, & concreta ex illo pluuia sine salsedine ascendat ex mari, debuit potiùs colligere id, quod salsum est, relinqui in mari, quàm vnà ascendere, & non salsum licet, reddere tamen rmare salsum? Ac verè quidem ait mare factum salsum, ex admistione cuiuspiam rei, quae naturae sit ab aqua diuersae; sed probare oportuit illud esse huiuscemodi halitus, & cum pluuia quidem commistos. Nam, quòd autumnaleis pluuias dicit salsas, repugnat experientiae; & quòd putat Australeis ventos, ipsósque pluuios posse maiorem salsedinem imprimere, quòd naturâ calidi sint; id refutationem sane non meretur. Addo ex illius ratione non debere lacus & stagna esse minus alsa, quàm mare; perinde enim in ipsa cadunt nalitus cum pluuia commisti; etiam cum pluuia autumnali; etiam cum excitata à ventis Austrinis. Nam si dicat quidem halitus excitatos ex mari id habere virium; non habere verò excitatos aliis exlocis; tum deberet agnoscere non mare esse salsum ob id, quod pluuiae deuchunt in ipsum; sed pluuias potiùs, si quid salsum habeant, id ex ipso mari salso accepisse. Addo similiter hanc causam non competere salsis fontibus; vt in quos halitus cum pluuiis non cadant. Quòd praeoccupat autem ipsos aliquando incaluisse, fuisséque ignis exstinctum principium, & terram, per quam transmeantes colantur, cineris & calcis naturam adhuc retinere; patet quàm ieiuna coniectura sit; ac potissimùm cùm tot aquae, quae calidae ex terra effluunt, quásque non est dubium calorem sensisse, non proptereà sint salsae redditae; & constet satis terram, nisi sal contineat in se, non reddere aquam praeterluentem salsam. Quippe & cùm igne torretur, abitque velut in cineres, nihil aliud, quàm gnis vi soluitur compages terrenarum partium, cum quibus si quid erat salis, ac praeserim per plantas, earúmve radices commistum, sic secernitur, vt possit deinceps ab aqua exsolui, induique. Videlicet sal exustione non fit; frustráque eas res, quae sale destituentur, torrebis, vt inde salem elicias; verùm excernitur dumtaxat ex eo corpore, in quo mistum est cum aliis rebus: Et quia non euaporatur, sed vnà subsidit cum cineribus; heinc fit, cur coniectis in aquam cineribus, aqua salem psis commistum ita exsoluat, induat, & secum absportet, vt si separato hoc lixiuio, aliam deinde aquam affundas eisdem cineribus, etiam resiccatis, &, si voles quoque rurcùs torrefactis; frustrà exspectes fore lixiuium, aquamve vllo sale imbutam; quòd nimirùm prius lixiuium sal omne secum abstulerit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 52","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/52"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 53.6-9","label":"53.6 to 53.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/53.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}