{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 54-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 54-2","ref":"54-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"canalibus per compactiores terras traductis, caeterae aquae subterraneae mari non altiores, & cum ipso communicantes salsae quoque sint, tum ratio exposita suadet, tum quia qui putei prope mare sic effodiuntur, vt quae aqua in ipsis est, ad libellam cum mari sit, aquam perinde salsam habeant; nisi fortè sint vena quaedam dulces, quae ex montibus, terrave altiore affluentes ipsam dulce-faciant, aut mitiorem reddant. Et vulgò quidem creditur percolatam terrâ aquam salsam salsedinem deponere: verùm salis corpuscula sunt sanè longè subtiliora, subtiliúsque mista cum ipsis aquae corpusculis, quàm vt facilè cohibeantur, retineanturque ne vnà praetereant, ab asperitate partium terrenarum. Secus certè se ipsa habent, quàm illa terrae fragminula, ex quibus aquaturbida fit; haec enim possunt facilè à terra, ac potissimum arenosa, per quam aqua colatur, irretiri; mirúmque proinde non est, si, vr aqua turbida arenis percolata euadit clarior, non ita salsa ex percolatione per arenas, siue per terram, euadat dulcior. Non quòd negare penitus velim nihil amitti salsedinis; sed quòd illud saltem imperceptibile sit, quodque vel pauci experti rem fuerint, vel aliquibus imposuerit, quae solet prope littora fieri commistio aquarum dulcium, sed ex terra subteruenientium. Ex eóque fit, vt Lucretius praeclarè quidem senserit salsam effici maris aquam ex intermistis corpusculis, quae vt angulosiora, sic asperiora sint aqueis (quippe tessellata cùm sint, ex angulis plusculis constant) sed videatur tamen ex vulgari potiùs persuasione, quàm propriâ experientiâ existimasse aquam salsam percolatione dulcescere, haerescentibus scilicet corpusculis salis ad terram. Sed quòd amara vides eadem, quae fluuida constant, Sudor vti maris est; minimè mirabile habendum. Nam quod fluuidum est, è laeuibus, atque rotundis Est; at laeuibus, atque rotundis mista doloris Corporae; nec tamen haec retineri hamata necessum st. Scilicet esse globosa tamen, cùm squalida constent, Prouolui simul vt possint, & laedere sensus. Et quò mista putes magis aspera laeuibus esse Principiis, vnde est Neptuni corpus acerbum, Est ratio secernundi, seorsúmque videndi.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 54","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 55.1-5","label":"55.1 to 55.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/55.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}