{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 58","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/58.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"Et, vt intelligas calorem, qui per hyemem in puteali aqua sentitur, ab incubatu fumi non esse; cogita parem quoque fumum incumbere scaturienti aquae consimiliter calidae; & non posse tamen ab illo huiusmodi calorem esse, quòd aqua sub ipso non haereat, sed momento praeterlabatur. Vt taceam, si quis manum contineat intra fumum huiusmodi, illum perinde frigidum, atque reliquum aërem sentiri &, si in aquam immiserit, illam sentiri calidam; adeò proinde, vt existimandum non sit debere aquam calidam ob incubantem fumum censeri. Et fumus certè ille habet quidem aliquid corpusculorum calidorum; sed maxima tamen ex parte contexitur quoque, visibilisque efficitur ex corpusculis aqueis vnà elatis, & frigiditatis aëreae concipienda capacibus; ex quo sit, vt rupes, sepes, aliáque fontibus vicina ex solo eius fumi afflatu, dum simul concrescit, conglaciátque, gelu obducantur. Vtque rem adhuc meliùs percipias; Attende, vt per hyemem fumus longe densior per dies saepe plureis ascendat, incubétque fluuiis, & aquis stagnantibus; & nul lum tamen posse ex hoc incubatu calorem probari. Obiter porrò heic adnotandum Aquileges ideò obseruitare sub auroram, ac versus Ortum respicienteis, si quam videant virgulam fumi sursùm ex terra ascendentem; quòd talis fumus indicio sit delitescere intus aquam huiuscemodi fumum exhalantem, qui tum reprimatur, densiusculusque fiat, aere aurorae frigidiusculo; tum reddatur visibilis, ex eo, quòd luci aurorae nascentis interpositus sit, & aliunde oculus nondum luce diei eximia contrahatur, & occupetur. Quod ad Proprietates alias attinet, constare vniuersè videtur iuxta Effatum celebre Antiquorum Physiologorum ab ipsis Aristotele, & Theophrasto commemoratum, Talem esse aquam, qualis est Terra per quam transit. Supplendum solummodò est, nomine Terrae intelligi non modò ipsas Terrae propriè dictae species; sed Succos etiam, & Mineralia, ac vniuersè subterranea omnia, ex quibus aqua praeterfluens delibare aliquid potest. Ac imprimis quidem nihil est quòd dicamus de ipsa colorum, odorum, saporúmque diuersitate; manifestum siquidem est ex quarum rerum admistione qualitates istae ori ginem habeant. Quòd aliquae enim V. c. alpescant, id habent à creta, gypso, alumine; quòd quaedam nigrescant, ab atramento sutorio; quòd flauescant, ab ochra; quòd rupescant à rubrica, &c. Vbi notum obiter est, quosdam esse lacus, quorum limpida alioquin aqua rubra propter fundum appareat; vti & mare Erythraeum, Rubrumve proptercà vocatum. Sic quòd nonnullae grauiter pleant, id habent praesertim à bitumine, & sulphure, à quibus etiam habent, vt sint ma li saporis; cum & sint, aliunde amarae prae nitro, acerbae prae alumine, acidae, acrésque prae atramentro sutorio, seu vitreolo, & affinibus. Dicendum potiùs videretur de facultate Medica, qua plaeraeque pollent, attamen ferè etiam constat quibus ex rebus ea deducatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/57"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 59.1-4","label":"59.1 to 59.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}