{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 59.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 59.1-4","ref":"59.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Nam cùm aqua quidem, quò purior, & ab omni admistione defoecatior, atque adeò ab omni sapore, odore, colore (nisi suo liberior, eo sit ad potum salubrior, scilicet heinc meliùs elixatio ciborum fit (quo nomine probari solent fontanae primum; tum fluuiales, quas tamen alueus non infecerit; exinde puteales, & quarum praesertim frequens haustus sit; itémque temperatae, frigidaeve potiusquàm egelidae; & quae in puteis, ac fontibus Aestate frigidiores, Hieme calidiores sentiuntur, &c.) Tum quae specialem praeterea vim in corpus exercent, illam obtinent ex rebus subterraneis, Succisque praesertim vocatis Concretis. Quoniam verò hi ucci omnes vim aliquam calefaciendi, exsiccandique possident, ideò non est mirum, si infectae iis aquae prodesse soleant temperiei frigidae, & humidae; calidae verò, siccaeque obesse. Et ne multa consecter, Quibus vis inest turbandi aluum, id ferè quidem à sulphure habent; sed & habent etiam à sale, aut nitro, cuius vtriusque is est effectus; quemadmodum etiam educendi pituitam, exsiccandi, abstergendi, nitri verò potissimùm: tamersi verendum, ne pituitâ consumptâ ventriculus, & intestina corrodantur, exulcerentúrque. Quibus vis inest adstringendi, id hapent imprimis ab alumine; cuius proinde rei gratiâ etiam aduersus vlcera, sanguinis proluuia, imò & neruorum laxitates valeat; tamet si, quia vt caetera, ita sudorem reprimunt. cauendum est, ne illis noceant, qui fuerint in febrim procliues. Deinde ab atramento sutorio, & affinibus, quorum causâ eadem quae alumen, imò & efficaciùs praestant, ob acrimoniam scilicet; quamquam si acres nimiùm fuerint, etiam erodendo enecare possunt; quae alioquin debitè temperatae, mirum quantum conferant ad restituendum laudatam temperiem. Tum etiam ab Auripigmento, & Sandaracha, in quibus cauendum etiam, ne quid nimis. Quibus vis inest emolliendi neruos, id habent praesertim à bitumine, & sulphu re; at cùm bituminosae caput repleant, ac praegrauent; & cùm caeteris sensibus, tum oculis praesertim noceant; sulphurosae id habent, vt neruorum rigiditatem soluant, tremorem firment, dolorem sedent, & artuum quoque tumores discutiant; vnde & chiragricis, podagricis, ischiaticisque non parùm prosunt, ac tumores quoque interiores viscerum; insupérque expungant scabiosum, vlcerosúmque humorem ex cute, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/58"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 59.5-9","label":"59.5 to 59.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/59.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}