{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 611","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 611","ref":"611","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Quod superest autem seu Anima, vitaque sensim, seu confertim è corpore, quatenus mors seu naturalis, seu violenta fuerit, excedat; nota est Epicuri vox, qua dici illam διασποίρεις dispergi, seu, vt est apud Empiricum σκιδνασθα dissipari, idque κπνς δικήν, fumi instar. Qua similitudine quoque vsus ante Epicurum Cebes fuerat, dum aduersus Socratem apud Platonem disserens, opinionem referret vulgarem, iuxta quam Anima in suo discessu, egressúque à corpore ὥπερ πνεῦμα, ἢ καπνὸς διασκεδασθεῖσα οἱκηται διαπταμενν auolat, non secùs dissipata, ac flaetus, aut fumus, imò & qua fuerant apud Salomonem vsi impij cogitantes apud se non rectè (quippe ob Animam Rationalem, de qua id etiam dictum volebant) his verbis, Quia ex nibilo nati sumus, & post hoc erimus, tanquam non fuerimus; quoniam fumus afflatus est in naribus nostris, & sermo scintillae ad commouendum conostrum. Quia exstinctus cinis erit corpus nostrum, & spiritus diffundetur, tanquam molliter, & transibit vita nostra tanquam vestigium nubis & sicut nebula dissoluetur, &c. Quae Beda illis tribuit, qui cum Epicuro dicunt, post mortem nihil est, & mors ipsae nihil est. Plani quod apud Tragicum, Vt calidis fumus ab ignibus Vanescit spatium per breue sordidus, Vt nubeis grauidas, quas modò vidimus, Arctoi Borea dissipat impetus; Sic hic, quo regimur, spiritus effluet, Post mortem nihil est, ipsáque mors nihil Quod primum quidem erit argumentum ex Lucretianis, cui suo infra loco respondebitur,","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 610.10","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/610.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/610.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 611-2","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}