{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 623.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 623.1-3","ref":"623.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Plato verò non de se quidem tale quidpiam commemorat; sed Transmigrationem tamen locis bene multis inculcat. Nam in decimo de Republica inducit Erum Armenium ea recitantem, quae vidisset in Inferis circa optiones Animarum in corpora reuersurarum; obseruasse enim se inter caetera Orphei Animam elegisse vitam Cycni, odio muliebris generis à quo occisus fuisset, & ex quo iterum nasci auersaretur; Aiacem Telamonium Leonis, haturae humanae odio, ob iudicium quo circa Achillis arma excidisset: Agamemnonem Aquilae, pari odio, ac propter aerumnas, quas fuisset perpessus: Vlyssem hominis priuati, memorem laborum, ac odio ambitionis vitaeque eorum, qui aliis regendis incumbunt. In Phoedro enarrat Adrastiae legem, iuxta quam recenset varios vitae gradus, ad quos Anima in corpora non ferina, sed humana remigrans perueniat; primùm Philosophi, pulcritudinis cupidi, Musici, amatorij; se cundum Regis legitimi, bellicosi, imperatorij; tertium viri Politici, oeconomici, quaestuarij; quartum Gymnastici, Medici; quintum Vatis, versantisque, circa mysteria; sextum viri Poëtici; septimum Geometrici, Agricolae; octauum Sophistici, popularis: nonum tyrannici: vbi & circuitus meminit non modò ter mille (qualis Aegyptius) sed etiam decies mille, & mille annorum. In Timaeo docet illum, qui indecorè peregerit vitam, in altera generatione mutari in foeminam; & facta iterùm post mille annos optione, eum, qui ne tum quidem improbitatis finem fecerit, bruti corpus induere moribus suis consentaneum. In Phaedone demùm (ne plura consecter) postquam induxit Socratem edisserentem, vt iam retulimus, Animas, quae im purae exierint, crassamentúmque illud corporeum, terrenum, ponderosum, visibile circumtulerint, pertrahi rursùs in visibilem locum, ac potissimum circa monumenta, sepulcráque obuersari, apud quae visa fuerin nonnulla vmbrosa Animarum phantasmata, cuiusmodi par sit esse earum simulacra, quae Impurae excesserint; ac tandiu oberrare, poenas danteis vitae improbae, quoad vsque prae cupiditate concomitantis naturae corporeae corpus rursus induant; corpus, inquam eiusmodi morum, cuiusmodi in vita exercuerint, tum sequitur; Cuinsmodi eos, ô Socrates, dicis?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 622.9","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/622.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/622.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 623.4-7","label":"623.4 to 623.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}