{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 623.4-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 623.4-7","ref":"623.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Dico illos, v. g. qui gulositatem, procacitatem. compotationem sectati fuerint, neque sibi quicquam temperauerint, par esse genus induere asinorum, brutorúmque similium. Nisi non fortè ita putas? Ita planè par est, vt dicis. Eos verò, qui iniurias, tyrannides, rapinas exercere in pretio duxerunt, in luporum, accipitrum, miluorum genera transire. An aliò migrare dice mus taleis Animas? In talia scilicet, inquit Cebes. Manifestum ergo est, inquit ille, ex caeteris quoque abire vnamquamque inxta similitudinem assuefactionis antecedentis? Manifestum ait; quid ni enim non sit? Nonne ex istis igitur illi foelicissimi sunt, inque optimum locum abeunt, qui popularem, ciuilemque virtutem, Temperantiam, Iustitiamque vocatam, sine Phi Qui admitlosophia, ac intelligentia quidem; sed ex consute tunt, qui netudine, & exercitatione tamen quaesitam fuerin gant, &c consectati? Quónam pacto isti foelicissimi? Quoniam par est ipsos iterum adire genus politicum, ac lene, quale apum, vesparum, formicarúmque est; aut iterum etiam idem humanum genus fierique homines moderatos. Id quoque par est Hisce similia habet Plotinus; sed plura concap. 2. gerere nihil necesse est; adnotaréque sufficit ap. Euseb. Porphyrium heic quoque in eo à Secta defecisse, quòd existimârit Animam Humanam non in ferina corpora, sed in humana solùm migrare; persuasum fortè ab Aristotele, fa 1. de an. 3. bulas vocante Pythagoricas, quòd quaelibet Anima quodlibet corpus ingredi, muniáque obire in eo possit. Qua occasione D. Augusti- 10. ciuit. 30. nus, Puduit illud credere, inquit, ne mater fortasse filium in mulam reuoluta vectaret; & non puduit hoc credere, ne reuoluta mater in puellam filio forsitan nuberet. An obiter verò potest quispiam sensus Physicus huc accommodari (nam de Morali quidem propemodum constat) quo Philoso phi huiusmodi fieri posse transmigrationem Animarum putanerint, tametsi ansa semper sit superfutura Lactantio, vt de Pythagora loquens dicat illius sententiam deliri fuisse heminis ridiculam puta, & mimo, quàm Scholastico digniorem, quae ne refelli quidem debeat, quasi qui faciat, vereri videatur, ne quis id credat?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 623.1-3","label":"623.1 to 623.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 623.8-11","label":"623.8 to 623.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/623.8"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}