{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 625.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 625.1-5","ref":"625.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"filiorum, & filij parentum epulentur carnibus dum Animalium carnibus vescuntur. Sed hac de re nimis, Quod iam ad illos attinet qui immortalita tem negârunt; videntur sanè iis accensendi, potius quàm superioribus, aut habendi etiam qua si medij qui ancipites circa illam fuerunt. Cuiusmodi Socrates fuit in ea oratione, qua facit iolig. eum Plato vsum apud Iudices iam morte multatum; cuiúsque partem hûc attinentem Cicesil. ro his verbis expressit, Magna me, inquit, spes tenet, Iudices, bene mihi euenire, quòd mittar ad mortem. Necesse est enim, sit alterum de duobus, vt aut sensus omnino mors omneis auferat, aut in alium quemdam locum ex his locis migretur. Quamobrem, siue sensus exstinguitur, morsque esomno similis est, qui non nunquam etiam sine visi, somniorum placatissimam quietem affert; Dij bonis quid lucriest emori: aut quam multi dies reperir Possunt, qui tali nocti anteponantur, cui similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis? Quis me beatior: Sin vera sunt, quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui vita excesserunt incolunt, id multò iam beatius est, te, cùm ab iis, qui se iudicum numero haberi volunt, euaseris, ad eos venire, qui verè Iudices appellentur, Minoem, Rhadamantum, Aeacum Triptolemum; conueniréque eos, qui iustè, & cum fide vixerunt, &c. Quod Socrati porrò discipu lus Plato heic tribuit, discipulus alius Xeno Shon suo tribuit Cyro in eo sermone quem lhm moriens habuit ad filios, quemque etiam Ci aj. ceto est interpretatus. Cùm sint in eo enim cae tera egregia, postremò tamen, Si haec ita sunt. Inquit, sic me colitote, vt Deum; sin vnà est interiturus Animus cum corpore, vos tamen Deos ve rentes, qui hanc omnem pulcritudinem tuentur, & regunt, memoriam nostri piè, inuiolatéque seruabitis. Minùs proinde ex his mirere, si Tertullianus eleuet quam orationem Socrates in gratiam Immortalitatis in carcere habuit, quaeque in Phoedone legitur; siquidem, Nil mirandum inquit, si & in carcere leminiscatas Anyti, & Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte coram, immortalitatem vindicat Animae necessaria Praesumptione ad iniuriae frustrationem. Adeo om nis illa tunc Sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae *P 8. veritatis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 624-2","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/624-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/624-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 625.6-10","label":"625.6 to 625.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}