{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 63","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/63.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"magnâ infamiâ, propinatis. Dico autem Stygis in Thessalia; nam aquae Stygis in Arcadia alio effectu sunt perniciosae; lapidescente enim succo abundant, ob quem, vt ait Seneca, celeritate summa corrumpunt, nec remedio locus est, quia protinùs haustae durantur, nec aliter, quàm gypsum sub humore constringuntur, & alligant viscera. Quo ex genere sunt etiam aquae eius Thraciae fluuij, de quo idem Ouidius, Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit Viscera, quod tactis inducit marmora rebus. Rursus quae aquae aduersus mulierum sterilitatem prosunt, nitrosae esse debere videntur. ob abstersionem vteri; vti & quae foetui continendo, aluminosae, propter eiusdem adstrictionem. At quidnam interim videtur dicendum esse de Salmaci, de qua apud eundem Poëtam exclamatio est, Cui non audita est obscoenae Salmacis vnda? Nimirùm posse quidem exquiri Physicam causam aliquam; sed planius esse, si haec proprietas inter eas, quas innui fabulosas esse, censeatur. Ecce enim Strabo, Salmacis fons, inquit, nescio quamobrem infamatus sit, quòd ex eo bibentes contrahant mollitiem. Scilicet hominum luxuries videtur causam ad aëris, & aquae naturam referre; atqui non ista, sed diuitiae, & victus intemperans ratio causam praebent luxuriae. Et Vitruuius, Is autem falsa opinio- lib. 2. ne putatur venereo morbo implicare eos, qui ex eo biberint; sed haec opinio quare per orbem Terrarum falso rumore sit peruagata, non pigebit exponere. Non enim quod dicitur molleis, & impudicos ex ea aqua fieri id potest esse; sed eius fontis potestas pellucida, saporque egregius. Vide consequenter descriptam historiam, cui illud subiungitur, Ergo ea aqua non impudico morbi vitio, sed humanitatis dulredine mollitis Animis barbarorum eam famem est adepta. Atque haec de Globo ipso Telluris.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 62-2","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/62-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/62-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 63-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/63-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/63-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}