{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 633","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 633","ref":"633","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Citata iam sunt Ciceronis loca, quibus probatur priscis illis fuisse igloriam propositam, non virtutem ipsam in praemium virtutis: en quid praeterea, Ex omnibus, inquit, praemiis virtutis amplissimum est praemium gloria, quae vitae breuitatem posteritatis memoriâ consolatur. Et, Nullam virtus aliam mercedem laborum, periculorumque desiderat, praeter hanc laudis, & gloriae; qua detractâ, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo, & tam breui tantis nos in laboribus e verceamus. Addo non futurum, vt Princeps honorem iure exigat, ob Rempublicam ritè administratam; neque miles stipendium, ob dimicationem strenuam; neque operarius mercedem, ob exquisitam operam si Virtus sola sit sibi dignum, iustúmque, & idoneum praemium: haud enim aequum est quid exigere praeter meritam, congruamque mercedem. Idem autem dico de vitio. Nemo enim, dum prauè agit, id solùm veretur, ne solùm vitium sibi sit cortor; sed metuit praetereà infamiam, carceres, tormen ta, & cruces. Quare & haec potiùs quàm ipsum met vitium, congrua vitio supplicia sunt alioquin enim leges iniquae, à quibus praete Poenam congruam istae praetereà itrogantur. Vnde & concludo; licet virtus hominem faciat animosum, & multis fortunae casibus superiorem; aliquod tamen aliud, praeter ipsam praemium spectari: & licet vitium partem semper veneni sui maximam bibat; aliquod tamen, praeter ipsum esse supplicium propositum. Adeò proinde, vt cùm plerumque non deferatur in hac vita neque virtuti tale praemium, neque vitio tale supplicium, oporteat statum, in quo vtrumque deferri possit, su peresse. Dices denique actionem humanam non videri tanti, vt quamvis sit bona, & apud homines laudabilis, mereatur proptereà semPiternum praemium, & quamvis mala, ac apuc homines vituperabilis, mereatur proptereà aeternum supplicium; videlicet cùm vtraque nihil aliud, quàm res naturalis, caduca, desinita sit. Verùm, sit-ne bona, honesta, ex virtute profecta actio eiuscemodi vt praeter hanc laudem, & gioriam, quae ab hominibus defertur, majus praemium non exigat, declaratum mox antè est, cùm de huius gloriae vanitate est dictum. Addo autem iam, licet bona actio, Virtusque adeò, ac probitas Physice spectata pertenue quid sit; quia meritum tamen se cundum moralem aestimationem attenditur; Idcircè eam esse eius excellentiam, vt cùm ex libertate, electione, ac studio se componend ad optima, conformandique, quantum licet, diuinis perfectionibus nobilitetur; ideò praemium ipsi debeatur illustre, & quantum fieri potest diuinum, animumque beans; tale scilicet, ad quod animus ipse naturae sponte adspirat. Huiusmodi verò solum praemium","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 632.9-12","label":"632.9 to 632.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/632.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/632.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 633-2","label":"633","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}