{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 633-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 633-2","ref":"633-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"est, quod cripi ab animo, amittique non va leat, sempiternúmque idcircè sit; alioquin enim eius gratiam amissionis metus turbaret neque foret quidquam eximium, eo ipso, quòc foret caducum. Praetereo autem rem prorsus tritam, attendendum esse actionis valorem, quo promeretur aliquid, moraliter, non physicè. Sic nimirùm, vt eadem actio à plebeio elicita pretij perexigui habetur, elicita à Principe immensae est commendationis; ita eadem actio, quae quatenus est naturale quid elici quoque à bruto potest, non magni momenti in ipso est Bruto, immensi autem in homine ob dignitatem Animi, ipsumque studium honestatis. Quod spectat ad malam, turpémque actionem, idem ratione opposita, proportioneque dicendum est. Etenim quantumvis ea quoque Physicè spectata res pusilla sit; nihilominùs moraliter & quantum ipsi honestati, cuius est immensum pretium aduersatur rea fit supplicij immensi. Contrariorum enim parratio; nihilque magis congruum est, quàm vt is, qui sciens, & volens, virture relicta deflectit in vitium, tantam in poenam incidat, in quantum fuisset praemium euectus. Quin-etiam, cùm se sic affectum probet, vt si sempiterna isthaec vita foret, possetque in ea degere impunis, inhaereret eidem vitio sempiterno tempore; ideò nihil est magis congruum, quàm vt, cùm meritum, reatusque penes affectum mensuretur, tali supplicio obnoxius sit, cuius duratio est sempiterna, Ac Morales quidem rationes hae sunto CAPVT III. Obiectionum Epicuri ad Animorum Immortalitatem Refutatio. VM supersit iam, vt quas Obiectiones Lucretius magno apparatu, ac praelonga serie congessit &diluamus; praemittendum est, per peram ab illo eam causam praetexi, quòd cum opinione de Immortalitate euersa, euertatur simul Inferorum merus; & sublato hoc metu, viuere securè, sincerasque, ac sine poenitentia voluptates percipere liceat. Heinc nempe est illud, inter caetera, Et metus ille foras praeceps Acherontis agendtes Funditus, humanam qui vitam turbat al imo, Omnia suffundens mortis nigrore; neque vllam Esse voluptatem liquidam, purámque relinquit. Perperàm, inquam; quoniam imprimis, tametsi fabulosa sint, quae sunt de Inserorum poenis à Poëtis prodita; & Cicero proinde sugillet Philosophos istos, quos non pudet in eo gloriari, quòd Inferos rideant, ac liberatos se dicant grauissimis Dominis, terrore tempiterno, & diurno, ac nocturno metuquasi vlla sit anus tam delira, quae ista timeat; aut esse acutum, vt fabulis fides detrahatur, oporteat; nihilominùs heinc non sequitur, nulla XIV. 634 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 633","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/633"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 634.1-4","label":"634.1 to 634.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/634.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/634.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}