{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 637.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 637.1-4","ref":"637.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"quot vnitates; ac idcircò dari quidpiam infinito infinitius; quod absurdum est) & fuisse iam Animas nostras in aliis, qui nos praecesserunt, hominibus, nullum monimentum, vestigiumve est, nisi in illis Pythagorae, Empedoclis, consimilibusque fabellis. Non esse quoque particulam ex incorporeo alio desumptam ex eo arguitur, quòd incorporeum, sicut mole, ita etiam particulis, in quas diuidi valeat, caret: cùm &, si aliquae ex ipso deripi possent particulae, iam corporum instar exsolubile corruptionique obnoxium foret; quò magis est mirum Platonem, cùm Deum, seu Mentem Diuinam incorpoream statuerit, ha buisse tamen Animam, vt particulam inde delibatam, aut reputasse Animam esse inexsolubilem, quae exsolubilis naturae pars foret. Nam quod fortè quis dixerit degentem in corpore Animam manere semper à suo toto, tanquam omnia (ac ipsum etiam corpus) permeante indiuulsam, id ex eo redarguitur quòd vnà cum corpore motum subiens, nunc ad has, nunc ad alias sui totius parteis accedat, neque id possit, quin à prioribus disce dat, atque diuellatur; eo modo, quo pars aëris, dum vento perculsa aërea spatia praeteruadit. Itaque, cùm neutro istorum modorum esse Anima improducta possit, producta sit necesse est; quisquis tandem sit productioni modus. Quanquam & licet ratiocinari productionem huiusmodi non esse ex materia; cùm Anima immaterialis sit, ac esse proinde ex ni hilo, & à causa quidem, cuius potentia ad hoc praestandum, immensa sit, totiusque naturae viribus superior; qualis profectò Deus, naturaeve author esse solus potest: vt citato loco fusiùs diximus. Ex hoc autem demum efficitur, vt Anima possit ex natura sua, hoc est quatenus incorporea, esse expers interitus, & ortum nihilominùs vnà cum corpore habere, Ad posteriorem partem quod spectat; videri potest responsio (quae vsurpari etiam aduer sus aliqua sequentia argumenta possit) ab Aristotele ipso praeoccupata. Appositus sanè est locus; vtcumque aut contradictionem in Aristotele demonstret, aut interpretationes eorum pati valeat, qui statuunt fuisse Animam ab ipso habitam mortalem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 636.9-10","label":"636.9 to 636.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/636.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/636.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 637.5-8","label":"637.5 to 637.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}