{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 657","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 657","ref":"657","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Videre certè plerumque licet, aut meras esse imposturas clam obrepentium, strepitus edentium, voces, gemitúsque simulantium, visa à se, auditáque narrantium aut credulitatem illorum puerilem, qui im posturas non perspiciunt, vel ipsimet quoque sibi somnia fingunt dum non modò in tenebris, malignave luce, sed in ipsa etiam meridie minima occasione laruas cogitant, spectra imaginantur, adesse sibi Maneis persuadent, & quicquid sibi videre sunt visi, it: denatrant aliis, vt illud mirè amplificent, asseueranter enuncient, & si quos possunt pa ris farinae, testeis ambitiosè adhibeant. Quò minùs profectò est mirum, si is, qui sibi visa auditáque enarrat, eiusmodi sit, cui genus cui gradus, cui aetas authoritatem conciliet (sed nempe apud eos, qui omneis Chlamydatos pro non vulgo habent) si, inquam res eo rumore spargatur, vt qui historias scribunt, nihilque, quod videri possit admirabile negligunt, non sine apparatu eam reserant, & qui deinceps legunt, ac authoritate, & fuco, potiusquam ratione, & veritatis studio ducuntur, esse indubiam persuadeantur quae si ad viuum resecaretur, purae, putaeque nugae forent. Et quòd Ratio qdidem repugnet, vel ex eo constat maximè, quod iam antè attigimus, tanquam à Cicerone obiectum, dum recitatis versibus illis circa Auerni lagum, Adsum, atque aduenio Acherunte vix, viâ altâ, atque arduâ, Per speluncas saxis structas, asperis pendentibus Maximis, vbirigida constat crassa calig. Inserum; Vnde Animae excitantur, obscura vmbra, aperto ostre Alti Acheruntis, falso sanguine, imagines mortuorum; Has tamen imagines, inquit, loqui volunt,","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 656.4-5","label":"656.4 to 656.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/656.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/656.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 657.1-3","label":"657.1 to 657.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}