{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 657.4-6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 657.4-6","ref":"657.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Celebris euasit historia, seu fabula potiùs non absimilis, quam de Athenodoro Philosopho refert Plinius Nepos nisi quòd ea domus, quam spectro liberauit, Athenis fuit, & spectrum catenis agitatis resonuit, & Athenodorum ad Iucernam scribentem non tam impetiit, quàm digito innuens quasi aduocauit; & paullulum exspectare inssum, accessit propiùs, catenisque ad caput insonans, iterum, vt sequeretur, innuit, & se, sublato lumine ipsúmque tardè ingrediens, quasi vinculis graue insequente, postquam deflexit in aream domus, repentè delapsum comiten deseruit; signato autem loco, posteróque die conram Magistratu effosso, inuenta fuere ossa nuda, exesa, catenisque inserta, & implicita, quibus consepultis, domus deinceps Manibus caruit. Quod tametsi Plinius affirmare se credentibus dicat, non credidisser tamen Anunculus eius, qui ipsum quoque increpuisset, ansum affirmare nugas simileis, quas à domesticis narratas diffisus non fuisset esse imposturas, sumpsissétque etiam ex iis de futuris euentibus superstitiosas coniecturas. Sed ne circa haec diutiùs immorer, nihilque etiam de Necromantia, Sciomantiáque, tota imposturis plena subiiciam, iuuat solùm artexere, quod Lucianus illis colloquentibus, incredulitatémque, dum se alij alia vidisse narrarent, exprobantibus, Et ego, inquit, crederem, si ipsa eadem, quae vos viderem; nunc autem ignoscendum mihi, si non paria vobis perspicere tam acutè possim. Ac rursûs, Egointerea considerabam, cuiusmodi nam isti essent, qui Sapientiae nomine cum innioribus versarentur, admirationique apud vulgus forent, sola tamen apueris canitie, barbáque distantes; ipsis caeteroquin ad falsum amplectendum ductu faciliores. Et posteà, Non desistetis, inquit, monstra huiusmodi, Viri praesertim senes narrare? Con duceret 658 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XIV.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 657.1-3","label":"657.1 to 657.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/657.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 658","label":"658","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/658","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/658"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}