{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 662.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 662.1-5","ref":"662.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Nam verum quidem profectò est, Felicitatis nomine intelligi vulgò eum statûm, quo nullus possit melior, suauior, desideratior excogitari; in quo nihil sit mali quod timeas, nihil boni quod non habeas; nihil, quod agere libeat, ac non liceat; qui denique constantior sit, quàm vt amitti vnquam possit. Verùm talis felicitas, donec mortalem viuimus vitam, in voto potiùs, quàm in re est; ac potest ad summum haberi vt Idea, siue exemplar, ad quod provt magis, vel minùs vitae status accesserit, possit pro maiore, minoréve felicitate reputari. Dico autem mortalem vitam, vt praeter istam esse aliam immortalem in sinuem, in qua sacra Religio docer manere bonos felicitatem, quae omnem captum infinirè excedat, fruitionem putà, seu claram visionem ineffabilemque dilectionem super summi illius, & super excellentissimi Boni, quod non aliud sit quàm ipsemet terMaximus, ter- Optimus, ter gloriosissimus Deus. Certè Ethnici ipsi quoque desperarunt posse in hac vita haberi illam adeò perfectam, absolutamque felicitatem, ac Plato in primis, qui tamen aliunde futuram sperauit: Nam praeclara, inquit, spes est, fore, vt posi mortem consequatur quis omnia, quorum deside rio accensus, instituerit, transegeritque quam optimè potuerit, vitam. Quin-etiam videri quadamtenus potest subodoratus statum illum futurae beatitudinis; nisi quòd declinans Elysiorum fabulas, incidit in illam de refu sione Animorum nostrorum in Animam Mundi, quam alio nomine dixit Deum, vt intelligitur tum ex iis, quae dicta superiùs circa Animam sunt; tum ex iis, quae habet speciatim Plotinus, cùm edisserit Animum tum fore perfectè beatum, cùm heinc emigrarit ad Deum, ac iam tanquam alius, & non ipse vlterius, factus uerit totus illius, sese ipsi videlicet ὥσπερ κέντρῳ κέντρον συνᾶψας, tanquam centrum centro, indiuiduè nempe, & absque discrimine vllo coniungens. Enimverò, cùm heic agatur de huius vitae felicitate, & non eâ quidem, quam Sacri Doctores ex professo edisserunt, docentes nempe, quàm felix sit, qui supernaturali adiutus auxilio, sincero Dei cultui adhaeret, ac fidei, pei, charitatis plenus, quicquid aeui est, leniter traducit: sed eâ, quae dici potest naturalis, quasi ipsis naturae viribus comparabilis, & qualem posse obtineri Philosophi non desperarunt; cùm de ista, inquam, heic solùm agatur; ideò videtur posse dumtaxat Felicitatis nomine talis status intelligi, in quo, quantum licet, quamoptimè sit; seu, in quo bonorum necessariorum quam-plurimùm, malorum quorumvis quam minimùm adsit; atque adeò in quo traducere vitam suauiter, tranquillè, permanenter detur, quantum quidem ipsa conditio regionis, societatis, generis vitae, constitutionis corporis, aetatis, & similium circumstantiarum permiserit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 661.6-10","label":"661.6 to 661.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/661.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/661.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 662.6","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}