{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 663.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 663.1-4","ref":"663.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/663.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/663.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Quippe stud demum est esse felicem: cùm licet supersit aliquid miseriae, quod felicitatem absolutam turbet; tantum tamen supperit boni, vt el prae aliis, vel prae te ipso (si in alio quidem, in quo esse potuisti, statu fores) censere possis tè adeptum felicitatem compararè acceptam, ac talem, cuius solius es, pro tuae naturae conditione, capax. Et vide, vt Cicero quoque id agnouerit, Quanquam enim, inquit, sint in quibusdam malis; tamen hoc nomen beati longe, lateque patet. Nam, vt quaestuosa mercatura, 5 1 ructuosa aratio dicitur, non si altera semper mni damno, altera omnis tempestatis calamitate semper vacet; sed si multo maiori ex part exsistet in vtraque felicitas: sic vita non solùm si vndique referta bonis est, sed si multo maiore, & grauiore ex parte bona propendent, beata rectè dici potest. Vide etiam vt Plinius, Si verunmsiqesi facere indicium volumus, inquit, ac repudiatâ omni fortunae ambitione, decernere; mortalium nemo est foelixe. Abundè igitur, atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non infoelix potest. Vtcumque sit, talis profectò, non alia felicitas est, de qua, cùm Aristoteles di igilso cat ambigi, doctrina-ne, & consuetudinê exercitationéque paretur, an diuina sorte contingat: Profectò, inquit, si aliud quoddam munus est hominibus à Diis immortalibus datumi felicitatem datam par est, qua nihil est melius in rebus humanis. Et fortassis quidem hoc aliàs consideratu sit opportunius; interim tamen illud constat; tametsi non sit felicitas res, quae obtingat diuinitus, sed vel virtute, vel doctrins. vel exercitatione quaeratur, nihil ea posse ess diuinius. Nunc; cùm, vt ait Seneca, vinere omnes, del beatè velint, sed ad peruidendum quid sit, quod or veatam vitam efficiat, caligent; adnotari potest, cùm tam variae vulgò de Felicitate iactentur sententiae, esse tamen illas maxima ex parte non tam de ipsa felicitate, quàm de felicitatis causis, alio nomine appellatis Mediis; quae & aliunde, cùm bona sint, & inter bona vnum sit, quod solùm, aut praecipuè felicitatem faciat, ac Summum ideò dicatur Bonum; sensu iam antè exposito; eapropter videtur non tam controuerti, quid Felicitas sit, quàm quod Summum Bonum, quo sumus felices.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 662.6","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 663.5-8","label":"663.5 to 663.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/663.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/663.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}