{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 668.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 668.1-5","ref":"668.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Priùs ergo dissoluicur anima, quàm corpus; cùm secundum suam opinionem, vel carnem, & ossa considerare debeant, quae post mortem supersunt. Cùm, inquam, procli uius nihil sit; nihilominus Socrates, ponstquam n eo Dialogo, qui apud Platonem Axiochus inscribitur, retulit eadem ex Prodico, quae ab Epicuro heic inferuntur; deducere ea cohaerenter non definit, quae ad germanam (de Ani mae nempe immortalitate) opinionem attineant. Quippe quasi mors sit priuatio sensus loloris, ac voluptatis, cuiusmodi quidem in hac vita percipitur, hoc est vnà cum corpore & hac ratione mors neque ad viuos perrineat, quia priuati sensu non sunt; neque ad mortuos, quia priuati sunt; at non sit priuatio alterius speciei sensus, qui animae soli, ac sine corpore degenti competere possit. Scilicet, quoniam vt Socrantes priusquam illud referat, habet, Ipsi anima sumus, immortale animamunimento mortali conclusum. En verò ipsum ocum: Ἠκουσα δὲ ποτὲ καὶ τοῦ Πριδίκε λέγοντος, ὅτι ὁ θάνατος οὕτε περὶ τοὺς ζῶντας ὅτῖν, οὕτε περὶ τοὺς μετηλλακότας. A. Πῶς φῆς, ὡ Σώκρατες; Σ. σπ πεὶ κ τοὺς ζῶντας ἐκ ἐστιν, οἱ δ ἀοθανόντες ἐκ εἰσὸν. [ίστε οὕτε περι σε νὴν ἐστιν (οὐ γὰρ τέθοηκας) οὗτε, εἴπ πάθεις ἐσται πρί σε, οὐ γὰρ ἐκ ἔση. Μάταιος οὖν ἡ λύπη περὶ τοῦ μήτε ὅντος, μήτε ἑσομένου περὶ Ἀξίοχον, Ἀξίογον δδύρεσθαι, καὶ ὄκοιον, ὡς εἰ πρι τῆς Σκόλλης, ἢ τοῦ Κενταύρου πς ὁδύροιτο, ττὰ μῆτε ὄντων, μῆτε ὕὑστερεν, πρὶ τὴν τελατήω ἰσομένων. Τὸ γὰρ φοβερὸν τοῖς οὔσιν ἔστι, τοῖς δʼ ἐκ οὕω πῶς αν εικ; Audiui etiam aliquando edisserentem Prodicum, Mortem neque ad viuos, neque ad mortuos pertinere. A. Quomodo verò, ô Socrates? S. Quoniam penes viuos quidem non est; qui verò mortui sunt, non sunt: adeò vt neque penes te iam sit (scilicet mortuus nondum es) neque si pariaris quid humanitus, penes te erit; tunc quippe non eris. Quamobrem stultus dolor est, torquers mente Axiochum ob id, quod penes Axiochum neque iam sit, neque sit deinceps futurum. Similéque est, ac si quis ob Scyllam, Centaurúmve angatur, quorum nulla neque est iam, neque futura est deinceps ad mortem vsque exsistentia.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 667.5-2-8","label":"667.5 to 667.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/667.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/667.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 668.6-7","label":"668.6 to 668.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}