{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 672","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 672","ref":"672","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/672","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/672","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/672.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"que debeat torum tempus, quod consequutusubdit: Nunquid offenderis, si in consilium non venio tantùm, sed aduoco, & quidem prudentiores, quam ipse sum, ad quos soleo referre, si quid delibero. Epicuri Epistolam ad hanc rem pertinentem legi, Idomeneo, quae scribitur; quem rogat, vt quantum potest, fugiat, & properet, antequàm aliqua vis maior interuemiat, & auferat libertatem recedendi. Idem tamen subijcit, nihil esse tentandum, nisi cùm aptè poterit, tempestiuéque tentari; sed cùm illud tempus diu captatum venerit, exsiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat, & sperat etiam ex difficillimis, salutarem exitum, si nec properemus ante tempus, nec cessemus in tempore. Quod quidem alibi prosequutus, Itaque, inquit, Sapiens viuit, quantum debet, non quantum potest. videbit vbi victurus sit; cum quibus; quomodo; quid acturus. Cogitat semper, qualis vita, non quanta sit. Si multa occurrunt molesta, & tranquillitatem turbantia, emittit se; nec hoc tantum in necessitate vltima facit, sed cùm primùm illi coeperit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, nunquid illo die desinendum sit. Nihil existimant, sua referre, faciat finem, an accipiat; tardius fiat, an citiùs, non tanquam de magno detrimento timet. Ac paullò pòst: Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit, & destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae sua manum. Stultitia est timore mortis mori. Venit, que occidat: exspecta, quid occupas, quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? Vtrùm inuides carnifici tuo, an parcis? Socrates potuit abstinentia finire vitam, & inediâ potiùs, quàm veneno mori; triginta tamen dies in carcere, & in exspectatione mortis exegit; non hoc animo, tanquam omnia fieri possent; tanquam multas spes tam longum tempus reciperet; sed vt praeberet si legibus, vt fruendum amicis extremum Socratem daret. Posteà verò: Non possis itaque de re in vniuersum pronunciare, cum mortem vis externa denunciat, occupanda sit, an exspectanda. Multa enim sunt, quae in vtramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplexe, & facilis est; quid ni huic inucienda sit manus? Atque haec quidem sententia est, quam alioquin abs se defensam, Epicurus iam improbare videtur: Neque verò hoc modò loco; sed & apud eumdem etiam Senecam, cuius imprimis verba haec sunt: Obiurgat Epicurus, non minùs eos, qui mortem concupiscunt, quàm eos, qui timent, & aiunt: Ridiculum est currere ad mortem taedio vitae; cùm genere vitae, vt currendum esset ad mortem, effeceris. Item alio loco dicit: Quid tam ridiculum, quàm appetere mortem; cum vitam tibi inquietam feceris, metu mortis. His adijcias & illud eiusdem notae licet, Tantam hominum imprudentiam esse, imò dementiam, vt quidam timore mortis cogantur ad mortem. Dicas hoc ipsum esse, ex quo desumptum illud Lucretij: Et saepe vsque adeo mortis formidine, vitae Percipit ingratos odium, lucisque videndae; Vt sibi conciscant moerenti pectore letum. Sunt verò alio etiam loco verba eiusdem Se","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 671.9-12","label":"671.9 to 671.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/671.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/671.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 672-2","label":"672","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/672-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/672-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}