{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 675","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 675","ref":"675","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/675","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/675","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/675.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"Ac, si ita quidem efferretur sententia, vt sensus foret, optimum esse iis, qui tota vita miserrimi sunt futuri, non nasci; aut natos, & priusquàm miseriis immergantur, mori; res foret tolerabilis; at sic eam efferre, quasi res ad omneis nomines perinde attineat, hoc est tum iniuriam ipsi naturae facere, in cuius arbitrio vita, & mors est, quaeque, vt caeterarum rerum, sic iostri exortum, & interitum ad Vniuersi perfectionem instituit; tum mendacij argui, nisi ab omnibus, at à maxima saltem parte hominum, quibus vita non displicet, quique eam tueri quam-maximè curant; non subscripturi neque illi, neque alij etiam consonanti sententiae, Vitam nemo acciperet, si daretur scientibus; quippe cùm ita sint comparati, vt sint, si illa denuò detur, propageturve, accepturi. Profectò ille etiam ludit, qui viuere, & mori rem esse indifferentem dicit; & obiicienti, cur non igitur moreris? respondet, quia res est indifferens: cùm, si districto gladio ad optionem fuerit adactus, sit vitam haud-dubiè ipsi morti praehabiturus. Ingenuè verò praesertim ille, qui cùm taxa etur, quòd professus sapientiam, ad periculum tamen expallesceret: Iure, inquit, ta ni Ageli hil times, quasi pro nullius pretij anima; at egi pro anima Aristippi timeo. Itemque alius, cus iam seni, cùm exprobraretur, quod foret vitae 5tohicupidus, Sapientiam, inquit sero adeptus, tempus exopto, quo illa fruar; vt qui serò contrahunt nuptias, longam optant vitam, qua educent pro lem. Sed caetera inter id commemorandum, quod de Leontino Gorgia refert Cicero. Is in c centum, & septem compleuit annos, neque vnquam in suo studio, atque opere cessauit. Et cùm ex eo quaereretur, cur tandiu vellet esse in vita: Nihil habeo, inquit, quo incusem senectutem. Ad sententiam vt redeam; non modò in ea improbanda adstipulatus est Meem 3 trodorus, qui concludente in Anthologia, & apud Stobaeum siue Posidippo, siue Crateti Cynico, Epigramma de variis vitae in quacumque demùm conditione incommodis, hocce disticho, Γν ἄρα τοῖν δυοῖν ἐνὸς αἵρεσις, ἢ τὸ γένέσα Μηδέπο τʼ, ἢ τὸ θανεῖν αὐτίκα τικτόμενον, Altera nunc rerum superest optanda duarum Non nasci, aut natum, morte perire, breui Epigramma oppositum de commodis vitae in quacumque demùm conditione ita concludit, Ουκ ἄρα τῶτ διατῶν ἐνὸς αἱρεσις, ἢ τὸ γενσθα Μηδέ ποτ᾽, ἢ τὸ θάνειν, πάρτα γὰρ ἐσλὰ βίου, Non ergo ambiguum, an nasci, an morte perire Praestet; cum vitae sit genus omne bonum. Sed maximè etiam Lactantius deprehenditur","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 674-3","label":"674","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/674-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/674-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 675.1-4","label":"675.1 to 675.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/675.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/675.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}