{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 677.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 677.1-4","ref":"677.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/677.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/677.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/677.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Quod superest, tanti Epicurus facit Qupiditatum discrimen nosse, & suos enique fineis, sicut par est, praescribere, vt & propterea Physiologiam esse necessariam contendat, ad discernendum videlicet, quaenam reuerâ naturales, necessariaeque dicendae sint, quaenam inanes, ac superuacaneae; & posse putet tum solùm vitam feliciter transigi, cùm solis naturalibus, nec essariisque retentis, inaneis, & superuacaneas procul amandauerimus. Quoniam verò, vt innui mox, plura hac de re sunt dicenda circa Ratas sententias, & deinceps quoque plura interiicienda; ideò nihil necesse est hoc loco super-addere. Atque haec illa capita sunt quibus fore contendit Epicurus vt si quis vulgi opinionibus abiectis ita sentiat, is planissimam sibi viam fecerit ad Foelicitatem. Superest insignem eius adhortationem commendemus ad Philosophiam, vt ad Animi Medicinam, quoniam Philosophia ex ipsamet voce est studium sapientiae; & Sapientia est animo non solùm quasi medicamentum, quo paretur, ac reparetur, conserueturque anitas; sed etiam quasi sanitas ipsa; ex quo sit, vt quae est Sapientiae insipientia opposita, voce alia insanitas, siue insania nominetur. Certè, vt sanitas corporis in congrua humorum, qualitatumque temperie consistit; ita sanitas animi sita est in illa μέτειοπα Sela affectuum contemperatione, quam qui obtinet, vt animo sanus, ita sapiens est; qui non obtinet, vt insanus, ita & insipiens. Vetùm rem praeclariùs intelligere ex ipso Cicerone iudat. Quia nomen, inquit, Insaniae 3 significat mentis aegrotationem, & morbum, id est, insanitatem, & aegritudinem animi, quam appellant insaniam; omneis autem perturbationes animi morbos Philosophi appellant, negant que stultum quemquam his morbis vacare; qui autem in morbo sunt, sani non sunt: omnes insipientes igitur insaniurt. Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam, constantiaque censebant: his rebus mentem vacuam appellarunt insanam, proptereà quòd in perturbato animo, sicut in corpore, sanitas esse non possit. Nec minùs illud acutè, quòd animi affectionem lumine mentis carentem nominanerum amentiam, eandemque dementiam: ex quo intelligendum est eos, qui haec rebus nomina posuerunt, sensisse hoc idem, quod à Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omneis insipienteis esse non sanos. Qui enim animus est in aliquo morbo (morbos autem hos perturbatos motus, vt modò dixi, Philosophi appellant) non magis est sunus, quàm id corpus, quod in morbo est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 676-2","label":"676","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/676-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/676-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 677.5-8","label":"677.5 to 677.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/677.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/677.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}