{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 680","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 680","ref":"680","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/680","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/680","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/680.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Accusat enim Timocratem fratrem itum Metrodorus, quòd dubitet omnia, quae ad beatam vitam pertineant, ventre metiri: neque id semel dicit, sed saepiùs. Annnere te video, nota enim tibi sunt: Proferrem libros, si negares Verùm, ne plura ex Cicerone, & quae Librum illum de Fine praesertim attineant, consecter; addo solùm, cùm Cicero sic L. Pisonem pluribus in locis describat, vt nihil libidinosius, nihil impurius, nihil intemperantius; nihil denique Celestius cogitari posset; tum Epicuri Sectatores, disciplinamque subnorat, qua ille imbutus hos induerit mores. Habet, inquit, Magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio, ac de virtute disserunt; qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda cohortantur; sed eos, qui disputant horam nullam vacuam voluptate esse debere: in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari. His vtitur quasi praefectis libidinum suarum: hi voluptates omneis vestigant, atqueodorantur. Hi sunt conditores, instructorésque conuiuij, iidemque expendunt, atque aestimant voluptatibus; sententiamque dicunt, & iudicant, quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus, &c. Et alibi; Laudabat homo doctus (videlicet Piso) Philosophos nescio quos, neque eorum tamen nominapoterat dicere, sed eos tamen laudabat maximè, qui dicuntur praeter caeteros, esse authores, & laudatores voluptatis. Ac statim, eosdemque praeclarè dicere aiebat, Sapientem omnia sui causa facere &c. Et rursûs loco alio, Philosophos istos apertiùs Epicureos esse dectarans, atque nominans, citat Graecum illum, cuius facta mentio in Apologia est: quemque ex Asconio Pediano manifestum est Philodemum fuisse. Deinde, vt ex ipso quoque Athenaeo quidpiam adiiciam; is locum memoratum citat, postquàm docuit, & Epicurum eam voluptatem, quae est in motu, perinde amplexari, atque Aristippum; & illius esse has voces, καταιγισμοὺς, ἐπενθρώματα, γαργαλισμὺς, νύγματα, impetus, insultus, titillationes, stimulationes; ac subiicit posteà esse eius hoc quoque Ἀρχν, καὶ ῥίζα παντὸς ἀγατοῦ, ἢ τῆς γασρὸς ἡδονὴ, καὶ τὰ σορὰ τὰ πρισπὰ ἐπὶ ταύτὴν ἔχει τὴν ἀναροράν, Omnis boni principium, radixque est voluptas ventris; & quae eximia sunt sapientiae praecepta, ad hanc referuntur. Subiicit & alia, ac simul adnectit, quod alibi retulimus de exa ctis Epicureis ab Vrbe Roma, & aliis di & σἰσηγουντο ἡδονὰς, ob eas voluptates, quarum erant suasores. Docet quin-etiam Athenaeus, cùm Vlysses statuerit πρυρὴν, καὶ λαγνείαν τέλος τοῦ ßis, Vitae finem esse delicias, & lasciniam; fuisse illum Epicuro ducem τῶν πολυθυλλήτου ἡδονῆς, decentatissimae voluptatis; idque subiectis versibus, qui perinde incipiunt, ac ille Epicuri locus, οὐ γὰρ ἔγωγέ τ φημὶ τέλος χαριίστερον σἔαταρ Ἡ ὅταν εὐρροτύνη, &c. Idem Plutarchus colligit in vita Homeri iisdem-met ex versibus, Haud mihi enim finis reputatur gratior vllus Quàm dum laetitia est, &c. Ad-haec; postquàm id recitauit ex Damoxeno, quod alibi retulimus de Coquo, qui ab Epicuro edoctus suam artem fuerit: Ἐπικκρυ δέμε Ὀρᾶς μαθητὴν ὅντα τοῦ σοροῦ, Sapientis Epicuri vides, Discipulus, vt fuerim;","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 679.9-12","label":"679.9 to 679.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/679.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/679.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 681","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/681","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/681"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}