{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 683.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 683.1-4","ref":"683.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/683.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/683.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/683.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Et quia, quòd huiusmodi Finem Voluptatis nomine donasset; arrepta est ab aliquibus ansa calumniandi ipsum, quòd Voluptatem corpoream, obscoenamque intelligeret; ideò Apologiam paullò pòst ipsemet instituit, & ese ab hac labe purgans, manifestiùs adhuc, distinctione factâ, quam voluptatem intelligat; quam non intelligat, declarat. Nimirum postquàm vitam sobriam, & cibis uimplicissimis, parabilissimisque contentam nirum in modum commendauit; tum ea ubiicit, quae ex textu praeoccupare, hucque inserere, non potest esse importunum. Quando Voluptatem, inquit, Finem dicimus, non eas voluptates, quae sunt virorum luxu diffluentium, aut aliorum etiam, quatenus spectantur in ipsa actione fruendi, qua nimirùm sensus iucunde, dulciterque afficitur, intelligimus; veluti quidam rem ignorantes, aut à nobis dissentientes, aut alioquin aduersum nos malè affecti interpretantur; sed illud dumtaxat intelligimus, μήτε ἄλγειν κτ σῶμα, μῆτε ταράττεσθαι τ ψχν, Non dolere corpore, ac Animo non perturbari. Siquidem non compotationes, comessationesque perpetuae; non ipsa cum pueris mulieribusque consuetudo; non piscium deliciae, aut quaecumque aliae mensae lautioris cupediae iucundam vitam pariunt; sed quae cum sobrietate, serenóque adeò animo est ratio, causas cur quidque eligendum, fugiendumque sit inuestigans, ac opiniones abigens, ob quas plurima menteis occupat perturbatio. Adderem alia, quae aut antecendunt, quale est v. c. illud, Non iri captum amore Sapientem; Et Venereorum vsum nunquam prodesse, praeclaréque agi, nisi etiam noceat; aut ex iis, quae consequentur, promptum erit deducere; sed vel haec vna contestantis confessoria veluti actio euadit omnicriminatione, canillationeque superior. Adotanda solùm distinctio, ac veluti Antithesis, quam deinceps Laertius inter Epicurum, Aristippumque deducit. Quippe, cùm Epicurus non aliam voluptatem esse finem censuerit, quàm eam, quae consistit in stabilitare, & quasi quiete, Indolentiam putà & Tranquillitatem; ac ipse Aristippus fuerit, qui Finem esse dixerit voluptatem corpoceam, & eam quidem, quae est in motu, seu qua sensus actu mouetur; réque ipsâ afficitur; constat Epicuri sententiam fuisse interpretatione sinistra eamdem habitam cum Aristippea; imò & quaecumque obiici, ac velut effundi in Aristippum probra debuerant, fuisse, eo pene sospite, incolumique praeteruecto, in Epicurum exonerata Suppar porrò ipsi contextui esse potest illa Torquati, quae apud Ciceronem exstat contestatio.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 682-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/682-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/682-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 683.5-9","label":"683.5 to 683.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/683.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/683.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}