{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 690","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 690","ref":"690","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/690","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/690.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Nos quidem Virtutes sic natae sumus, vt tibi seruiremus; aliud negoti nihil habemus. Describitur etiam eadem Tabula apud Diuum Augustinum. Nam, solent, inquit, Philosophi, qui finem boni humani in ipsa virtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam Philosophis, qui virtutes quidem probant, sed eas voluptatis corporalis fine metiuntur, & illam per scipsam putant appetendam, istas propter ipsam; Tabulam quandam verbis pingere, vbi Voluptatem in sella regali, quasi delicata quadam Regina consideat, eique Virtutes famulae subijciantur, obser uantes eius nutum, vt faciant quod illa imperauerit. Quae Prudentiae iubeat, vt vigilanter inquirat, quomodo Voluptas regnet, & salua sit. Iustitiae inbeat vt praestet beneficia quae potest ad comparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat inturiam, ne offensi. legibus voluptas secura viuere non possit. Fortitudini iubeat, vt si dolor corpori acciderit, qui non compellat in mortem, teneat Dominam suam, id est, Voluptatem fortiter in animi cogitatione, vt per pristinarum deliciarum suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos. Tempe rantiae iubeat, vt tantum capiat alimentorum; & si qua delectant, ne per immoderationem novium aliquid valetudinem turbet, & Voluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Talis Tabulae iactatio cùm fieret, intelligi licet, quó nam Cicero de Officiis agens, verbis illis respexerit: Vbi primùm Prudentiae locus dabitur: An vt conquirat vndique suauitates? Quàm miser Virtutis famulatus, seruientis Voluptati! Quod autem munus Prudentiae? An legere intelligenter voluptates? Fac nihil isto esse iucun dius: quid cogitari potest turpius? Iam qui Dolorem summum malum dicat, apud eum, quem locum habeat Fortitudo, quae est dolorum, laborumque contentio? Quamvis enim multis in locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore; tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminauerit, mala dolore; vt si illum audiam de continentia, & temperantia, dicit ille quidem multa multis locis; sed aqua haeret, vt aiunt. Nam quî potest Temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim temperantia libidinum inimica; libidines autem consectatrices voluptatis. Atque in his tamen tribus generibus, quoque modo possunt, non callidè tergiuersantur. Prulentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores. Fortitudinem quoque alio modo expediunt, cùm tradunt rationem negligendae mortis, perpetiendique doloris. Etiam Temperantiam inducunt, non facillimè illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris detractione fieri. Iustitia vacillat, vel iacet potiùs, omnésque eae virtutes, quae in communitate cernuntur, & in societate generis humani. Neque enim bonitas, nec liberalitas, nec comitas esse potest, non plusquam Amicitia; si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem, vtilitatemve referantur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 689.14-17","label":"689.14 to 689.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/689.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/689.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 691.1-4","label":"691.1 to 691.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}