{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 691.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 691.1-4","ref":"691.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Licèt rursùs intelligi, quò respexerit Seneca, cùm, In hac parte, inquit, nobis pugna est cum Epicureorum delica 2. ta, & vmbratica turba, in conuixio suo philosophantium; apud quos Virtus voluptatum ministra est: illis paret, illis desernit; illas supra se videt. Non est, inquit, Voluptas sine virtute: sed quare ante virtutem est? De ordine putas disputationem esse? De re tota, & de potestate eius ambigitur. Non est virtus, si sequi votest. Primae partes eius sunt; ducere debet, impexare, summo loco stare; tu illam inbes signum petere. Quid, inquit, tuâ refert? & ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam Voluptatem, quam sequor, cui me mancipaui, remotâ illâ, improbo, & damno. De hoc vno disputatur, vtrum Virtus summi boni causa sit, an ipsa summum bonum. Vt hoc vnum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem? Ista verò confusio est, & manifesta caecitas, primis postrema praeferre. Non indignor, quod post Voluptatem ponitur virtus; sed quòd omnino cum Voluptate confertur. Contemptrix eius, & hostis est; & longissimè ab illa resiliens, labori, ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quàm isti effoeminato bono inserenda. Et alio loco, postquam retulit responderi, Suas quoque habere voluptates ani mum: Habeat sanè, inquit, sedeatque luxuriae, & voluptatum arbiter: impleat se omnibus, quae oblectare sensus solent; deinde praeterita respiciat, &c. Et posteà, cùm obiici dixit: Sed tu quoque virtutem non ob aliud colis, quàm quia aliquam ex illa speras voluptatem; excipit; Primùm, non, si Voluptatem praestatura virtus est, ideò propter hanc petitur; sed labor eius, quamvis aliud petet, (hoc quoque assequetur. Sicut in aruo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est. Aliud fuit ferenti propositum, hoc superuenit: sic Voluptas non est merces, nec causae virtutis, sed accessio; nec, quia delectat, placet; sed quia placet, delectat. Et infrà: Vir- cap.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 690","label":"690","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/690"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 691.5-8","label":"691.5 to 691.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}