{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 692","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 692","ref":"692","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/692","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/692","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/692.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Ac non est sanè cur Virtuti proptere à exprobretur, quod superiùs meminimus ex Clemente Alexandrino à Calliphonte fieri, dum scilicet ait, cùm Virtus iitio voluptatis causâ accessisset, factum progressu temporis fuisse, vt ea suam agnoscens pulcritudinem, fieret ipsi sui principio, hoc est, voluptati honore aequalis. Nam cùm sint Virtus, & Volupras, siue mavis, Felicitas, gene rum quasi disparatorum (est enim Virtus, vt suprà quoque ex Aristotele obseruauimus, κ τ ἐπαινεττα, ex laudabilium genere, Voluptas, seu Felicitas ἐκ τὰ τμίων, ex genere honorabilium, seu mavis summè aestimabilium) ideò inuidendum non est, si quanti Voluptatem, seu felicitatem, summumve bonum facimus, tantumdem laudemus, seu (vt ille vocem commutauit) honoremus Virtutem, per quam beati efficimur. Nempe, vt Eudoxus Volu ptati idcirco primas tribuit, quòd eam non laudemus, sed habeamus, vt aliquid, quod omni laude majus sit; ita ex omnibus, quae laudantur, landare Virtutem maximè par est; quia ex omnibus, quae putantur summum illud bonum posse parere, nihil omnino est cum ea comparandum. Sed ne diutiùs istis inhaeream, satis est heic apponere, quae ad istud caput praesertim spe ctantia, ipsemet Cicero Torquatum ex Epicuri placitis totum negotium declarantem inducit. Itaque postquàm ex vberiore disputione conclusum est, Omneis rectas res, atque laudabileis eò referri, vt cùm Voluptate viuatur, Pergit Torquatus; Quoniam autem id est vesummum bonum, vel vltimum, vel extremum quod Graeci τέλος nominant; quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes; fatendum est, summum esse bonum iucundè viuere. Id qui in vna virtute ponunt, & splendore nominis capti, quid natura postulet, non intelli gunt, Errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. Istae enim vestrae eximia pulcraeque virtutes, nisi voluptatem efficerent, quis eas aut laudabileis, aut expetendas arbitraretur? Tum inductione rem probaturus & a Prudentia, seu Sapientia initium facturus, sic insit, Vt enim Medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causâ probamus similitudinem heic, quam in textu Epicurus habet, agnoscis) & gubernatoris ars, quia bene nauigandi rationem habet, vtilitate, non arte laudatur; Sic Sapientia, quae ars viuendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quòd tanquam artifex conquirendae, & comparandae voluptatis. (Quam autem dicam Voluptatem iam videtis, ne inuidiâ verbi labefactetur oratio mea.) Sapientia enim est vna, quae moestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat, qua praeceptrice in tranquillitate viui potest, omnium cupiditatum ardore restincto. Cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modò singulos homines, sed vniuersas familias euertunt, totam etiam labefactant saepe Rempublicam. Ex cupiditatibus odia, dissidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur; nec hae sese foris solum iactunt, nec tantum in alios caeco impetu incurrunt; sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident, atque discordant: Ex quo vitam amarissimam necesse est effici, vt sapiens solus amputata, circumcisaque inanitate omni, & errore, naturae finibus contentus, sine aegritudine possit, & ine metu viuere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 691.16","label":"691.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/691.16"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 693.1-4","label":"693.1 to 693.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}