{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 693.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 693.1-4","ref":"693.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Ac statim pòst; Quod si vitam omnem videmus perturbari errore, & inscitiâ, sapientiamque esse solam, quae nos à libidinum impetu, & formidinum terrore vindicet, & ipsius Fortunae modicè ferre doceat iniurias, & omneis doceat vias, quae ad quietem, & tranquillitatem ferant; quid est, cur dubitemus dicere, & Sapientiam propter voluptatem expetendam, & insipientiam propter molestias esse fugiendam? Sequitur de Temperantia. Eademque ratione, ne Temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus; sed quia pacem animis afferat, & eos quasi concordia quadam placet, ac leniat. Temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis, aut fugiendis, rationem vt sequamur, monet. Nec enim satis est indicare, quid faeciendum, non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo, quodsit iudicatum. Plaerique autem, quod tenere, atque seruare id, quod statuêre, non possunt, victi, & debilitati obiecta specie voluptatis, tradunt se libidinibus constringendos, nec quid prouenturum sit, prouident; ob eamque causam, propter voluptatem & paruam, & non necessariam, & quae vel aliter pararetur, & qua etiam carere possent sine dolore; tum in morbos grateis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt; saepe etiam legum, indiciorumque poenis obligantur. Qui autem ita frui volunt voluptatibus, vt nulli propterea dolores consequantur, & quisuum iudicium retinent, ne voluptate victi faciant id, quod sentiunt non esse faciendum; hi voluptatem maximam adipiscuntur, praetermittenda voluptate Iidem etiam dolorem saepe perpetiuntur; ne, si id non faciant, incidant in maiorem. Ex quo intelligitur, nec Intemperantiam propter se fugiendam esse; Temgerantiamque expetendam, non quia Voluptates fugiat, sed quia maiores consequatur. Pergit de Fortitudine: Eadem Fortitudinis ratio reperietur. Nam neque laborum perfunctio, neque perpessio dolorum, per se ipsa allicit; nec patientia, nec assiduitas, nec vigiliae, nec ea issa, quae laudatur, Industria, ne Fortitudo quidem; sed ista sequimur, vt sine cura, metúque viuamus, animumque, & corpus, quantum efficere possumus, molestia liberemus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 692","label":"692","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/692","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/692"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 693.5-8","label":"693.5 to 693.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/693.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}