{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 702-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 702-2","ref":"702-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"ab iis, quae mox antè relata sunt eandem oblectionem quasi indignabundus ita excipit: An-non te haec, inquit, communitas turbat, quòd inexhausta in te sit plus habendi cupiditas? Videris certè mihi ne ipsam quidem Solis lucem, quòa oculorum omnium sit communis, amare; quasi hominem solum videre oporteat; atque idcirco homini, quia solus non videat, non sit ipsa lux bonum. Non item aërem, qui inspiratus, variéque commeans corpora regit; non omnium fluenta, non telluris fructus, &c. Caeterùm, cùm desumpta haec ex Animalium omnium appetitu Ratio non videatur conuincere Voluptatem potiùs, quàm aliquid aliud esse Summum Bonum; quippe cùm va ria bona sint, quae animalia omnia etiam ab exortu statim appetunt, cuiusmodi est, verbi causâ, cibus; adeò vt pari proinde iure argumentari liceat seu cibum, seu aliud esse Summum Bonum; ideò succurrit alia Ratio, seupotiùs quasi confirmatio Eudoxo quoque memorata, quae ex ipsa natura Finis (& vltimi quidem) petita Voluptatem potiùs, quàm aliud, ipsum esse Finem, siue Summum Bonum conficiat. Illam Eudoxus apud eundem Aristotelem in hunc sensum habet, Illud est loc. citmaximè exepetendum, siue summum bonum, quod non alterius gratia, sed ob seipsum expetitur: Est autem Voluptas sine controuersia huiuscemod neque enim quispiam ex altero quaerat quorsum delectari, seu cuius rei gratia voluptate affici velit; nempe quod Voluptas per se, siue propter se optahilis sit) quamobrem ipsa maxime ex petenda est, Summumve est Bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 702","label":"702","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 703.1-4","label":"703.1 to 703.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/703.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/703.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}