{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 71.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 71.1-5","ref":"71.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/71.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/71.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Cùm sint illae autem duplicis generis alia enim sicca, alia humida est) tum id imprimis notandum est, quod idem Aristoteles ait, solere vtramque permistim ascendere; ac eam solùm Humidam dici, in qua humiditas raeualet; eam Siccam, in qua siccitas. Heinc enim intelligimus ea, quae ex Terrae, & Aquae globo excernuntur, exhalanturque in aërem, nihil esse aliud, quàm miscellas quasdam rerum inter se heterogenearum, seu corpusculorum, ex quibus, quae prae caeteris domitium obtinuerint, dicantur esse Meteororum pecialium proxima materies. Id solùm mente tenendum est; cùm ille velit Exhalationes uccas ex Elemento Terrae oriri, humidas ex Elemento Aquae: non proptereà tamen has esse duas species Exhalationum simplicium vti neque Terra, & Aqua sunt adeò simplicia, ac ille supponit. Quippe quod corpus Terram vocamus, est maximè heterogeneum, seu, vt vulgò interpretantur, dissimilarissimum; ac pari ratione quod Aquam; portio nempe globi huius humida, Terrae corpori variè intermista. Quare & cum Exhalatio ascendit, non esse illam vniusmodi, duplicernve censendum est; sed omninò variam, ac multiplicem; eo modo, quo multiplicem, compositumque censemus odorem, qui ex odoro variorum florum fasciculo diffunditur. Illud quoque notandum est; quòd licet Aristoteles habeat passim calorem Solis pro causa primaria excernente exhalationes, agnoscit tamen alicubi contineri in Terra πολυ πῦρ, καὶ πολλὴν θερμότητα, copiosum ignem, & copiosum calorem. Quippe exinde consequitur, vt non modò Sol superficie tenus, sicut ille ait, humorem educat; sed maximè etiam ignis, calorve subterraneus creet halitus, ipiosque ab vsque terrenis visceribus sursùm emittat. Nempe globus Terrae se habet magni alicuius Animalis instar, quatenus experientia docet vigere calorem in eius interaneis, & humorem per varios ductus, quasi per venas variè transmitti. Vbi sunt porrò calor, & humor, non possunt non creari funi, vapores, aut exhalationes; quò minùs est mirum, si continuò ascendant ex Terra verus aërem; quando in Terra continuò est materia exhalabilis, & causa exhalans, seu ad exhalandum compellens. Profectò verò calori Solis attribuere excretiones illas, quae fiunt ex locis vsque intimis, videtur somnio persimile; cùm Solis calor vix in paucos à superficie pedes peruadat, & Metallariorum experientia planè conuincat exhalationes à quingentis, & ampliùs orgyis prodire.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 70","label":"70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/70"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 71.6-10","label":"71.6 to 71.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/71.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/71.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}