{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 711.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 711.1-4","ref":"711.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/711.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/711.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/711.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Ast heic agitur de pietate, seu vniuersè de virtute, quae secundum naturam est, iuxta quam quicquid homo agit, quodam cum respectu ad seipsum agit. An liceat verè addere Deum ira sese huic naturae infirmitati accommodasse, vt cùm in Sacris Literis vix vllum exstet monumentum, quo illud istorum dogma exprimatur, creberrima tamen occurrant, quibus commendantur, qui Deum deò multum amant, quia multa peccata dimisit, multumve gratiae contulit; qui & diligunt propter spem, quae ipsis reposita in Caelis est; & officia varia charitatis exercent, & perequutionem patiuntur, fidem seruant, &c. ob regnum sibi praeparatum ab ipsa Mundi constitutione; ob mercedem copiosam, quae in Caelis manet; ob coronam iustitiae, quam Deus diligentibus se repromisit, &c. Ex quibus, aliisque effici videtur, non improbari, si quis respiciat ad aeternas illas delicias, quibus est futurum, vt olim, si Deum amârit, colueritque, fruatur. Nam & quod filium, potiusquàm setuum in diuina familia deceat agere; non obstat, quin dicere liceat, ideò filium ampliùs amare parentem, quàm seruus amet dominum, quia & ampliùs ab eo accepit, & insuper haereditatem accepturum se ab eo sperat. Alioquin certè si se ab eo exhaeredatum ir pernosset, & seruus se haeredem iri institutum confiderer; quaeso vtrius amor futurus esset vehementior? Ac non testor quidem istorum conscientiam quid acturi essent, si Deus amari, & coli contentus, nihil prorsùs ipsos amatores, cultoresque sui curaret; nihil beneficij llis conferret; nullum tota aeternitate sperandum bonum faceret? Nimirùm quasi agnituri, responsurique bona fide sint, nihilo-ne minùs amantes, venerantesque Dei forent. Velim solùm grane non sit, si rogentur, id-ne saltem non faciant, quia Deum ea ratione amare, psique seruire suauissimum sit; suauissimumque adeò ducant mentem sic habere in Deum comparatam; vt ob ipsum planè, nullo verò modo sui causâ faciant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 710","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/710","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/710"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 711.5-8","label":"711.5 to 711.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/711.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/711.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}