{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 723.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 723.1-3","ref":"723.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Ac non loquor quidem de illis, qui sint etiam eruditioni, scientiaeque omni renunciaturi, ac vale quoque ipsi Sapientiae, si quam obtinuerint, dicturi, modò hac ratione ex iis morbis, ac doloribus, quos & graueis persentiant, & diuturnos fore ominentur, sint euasuri: illos tamen testor, qui aut sunt cordatiores, aut esse se putant,, quonam modo affectos se ad contemplandum experiantur, & cuiusmodi sit volupras, quam possunt ex contemplatione tum percipere, quotiescumque doloribus, ac non-nihil praesertim grauioribus vrgentur? Felices illi itaque qui eiusmodi corporis constitutione nati sunt, per quam indolenter vitam degere, & sapientiae studiis oblectare animum liceat. Felices & illi, quibus cùm obnoxium morbis corpus obtigerit, jeâ tamen prouidentiâ id regunt, eâ emperantiâ corrigunt, vt nisi dolores penitus deuitent, illos saltem leueis, tolerabileisque sic reddant, vt non valdè obstent, quò minus animo suis frui voluptatibus concedatur, Heine cauendum est, prioribus quidem, ne quam laudabilem à natura constitutionem sortiti sunt, prae intemperantia turbent, aut corrumpant: sed posterioribus adhibendum contentius quoddam studium est, vt constitutionem ad dolorem vergentem, ad indolentiam, quantum fas est, deflectant, Omnino autem est vtrisque, vel ipsius animi causâ, hapenda ratio corporis, quatenus bene animo esse, donec corpori est malè, non potest; ac fatendum omnino est, quamuis praecipua felicitatis pars in ipsius animi tranquillitate posira sit; non contemnendam tamen partem in ipsa Indolentia corporis constitutam esse. Ac sunt quidem, qui nefas putent, de Summo bono, seu hominis felicitate cùm agitur, fieri ad bona aniini, bonorum corporis acces sionem: ac indignum proinde ducant corporis Indolentiam in societatem cum animi tranquillitate accersere; verùm, cùm isti Stoici sint, aut qui eos imitari affectant; committere non possum, quin huc inseram, quae aduersus illos habet Cicero; ac potissimùm. cùm ea ipsa sint, quae responsurus fuisse Epicurus videatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 722","label":"722","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/722","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/722"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 723.4-7","label":"723.4 to 723.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}