{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 724.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 724.1-4","ref":"724.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/724.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/724.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/724.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Cum enim constet inter omneis, omne officium, munúsque sapientiae in hominis cultu esse occupatum; alij (ne me existimes contra Stoicos solùm dicere) eas sententias afferunt, vt summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tanquam de animali aliquo loquantur; alij contra, quasnullum corpus sit hominis; ita praeter animum, nihil curant: cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit (neque enim id possum intelligere) sed in quodam genere corporis; vt ne is quidem virtute vna contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. Quamobrem vtique idem faciunt, vt si laeuam partem negligerent, dexteram tuerentur: aut ipsius animi, vt feciHerillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. Eorum enim omnium multa prae termittentium dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia est: at verò illa perfecta, atque plena eorum, qui, cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi, neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt. Vos autem, Cato, quia virtus, vt omnes fatemur, altissimum locum in homine, & maximè excellentem tenet; &, quòd eos, qui sapientes sunt, absolutos, & perfectos putamus; aciem animorum nostrorum virtutis splendore perstringitis. In omni enim animante est summum aliquid, atque optimum; vt in equis, in canibus; quibus tamen & dolore vacare opus est, & valere: Sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimùm, quod est optimum, id est in virtute laudatur. Itaque mihi non satis videmini considerare, &c. Ac paucis interpositis: At enim naturâ dicitis virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sunt, ad beatè viuendum pertineant: Quod totum contra est. Introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget, quaeque reijciet, vnam referantur ad summam. Nam si omnino nos negligimus, in Aristonea vitia, & peccata incidemus, obliuisceremurque, quae virtuti insi principia dederimus. Sin ea non negligimus, neque tamen ad finem summi boni referimus, non multùm ab Herilli leuitate aberrabimus: Duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 723.18-19","label":"723.18 to 723.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/723.18"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 724.5-6","label":"724.5 to 724.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/724.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/724.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}