{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 740.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 740.1-4","ref":"740.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Cùm sint porrò multa, quae ille regerit; responsio tamen patere potest vel ex eo, quod subdit, dum, Haec tamen, inquit, ita disputant, vt resecanda esse fateantur; euelli penitùs dicant non posse, nec opus esse; vt in omnibus ferè rebus mediocritatem esse optimam existiment Nam quod obiicit, v.c. Non viri fortis esse, sed gladiatoris stomachari: sine gladiatoria hac Iracundia progressum Aiacem depugnaturum cum Hectore; ac sine ea fuisse Torquatum, Marcellum, Africanum, &c. Respondebunt illi glâdiatorum esse illâ irasci iracundiâ, quam ipse statim pòst rabiosam, & rationis expertem dicit; fortium autem illâ, quae temperatior fuerit, rationemque audierit: constaréque de sola priore id dici, quod his verbis instat: An est quidquam similius insaniae, quàm Ira? quam bene Ennius initium dixit insaniae? Color, vox oculi, spiritus, impotentia dictorum, atque factorum, quam partem habent sanitatis? Quid Achille Homerico foedius? &c. Praetereo autem quod ait, Oratorem quidem minimè decere irasci; simulare autem non dedecere: itémque, quod circa libidinem, seu cupiditatem probatam in Themistocle, Demosthene, Pythagora, &c. lum, Quid, inquit, vos studia libidinem voca tis, quae vel optimarum rerum sunt, vt ea sunt, quae profertis, sedata tamen, & tranquilla esse debent. Ac rursus, quod circa aegritudinem, Vtile esse vti eum motu animi, qui vti ratione non potest. Quod verò circa Misericordiam vrget; Cur misereare potiùs, quàm feras opem, si id facere possis? An sine misericordia liberales esse non possumus? Non enim suscipere ipsi aegritudinem propter alios debemus; sed alios, si possumus, leuare aegritudine: Excipient illi, non miserturum potiùs humanum virum, quàm opem laturum, sed miserturum, vt opem ferat. Effecturam misericordiam, vt propensiores in liberalitatem simus; neque eam aegritudinem à sapiente propter alium suscipi, qua ipse crucietur; sed eam, quae sit sensus humanitatis lenior, & quo inductus, alium aegritudine leuare nitatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 739.15","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/739.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/739.15"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 740.5-7","label":"740.5 to 740.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}