{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 745.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 745.1-4","ref":"745.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Quo modo Epicurus quoque inferiùs dicet, praestabilim esse ratione bene instituta infelicem fteri, quam malè institutâ felicem. Atque ex hoc capite est, quorsum, cùm spectans ad Prudentiae virtutem consultatio institui & bene, & ob bonum debeat; idcircò ipsi, vt extremorum vnum opponatur Πανυργία, Calliditas, Astutia, Vafrities, quae nihil curat, bonis-ne, an malis artibus, ac mediis optatum finem consequatur; vnde & fiat, vt Vafer, quandoquidem cordi probitatem non habet, neque dolûs ne, an virtus requirit; se ad Prudentem perinde habeat vt malus vir, ad bonum virum: idque attestante praesertim Cicerone, ipsam esse malitiam, quae 3. Offitc. vult Prudentiam imitari. Et disputat quidem loc. cit. Aristoreles esse ἀβιλίαν aliquid distinctum non modò à Scientia, & opinione, sed etiam ab Inquisitione mediorum, à Coniectura, à Sagacitate. Verùm vtcumque se res habeat de duobus illis prioribus; at constat saltem consultationem non posse rectè institui, nisi media inquirantur; nisi quae illa sint coniiciatur; nisi quà lateant, & quatenus possint inueniri inuestigetur. Neinpe consultatio est veluti examen, & discussio mediorum ad finem conducentium; vt omnibus demum expensis, elucidatisque, intelligi possit, quid sit optimum, ac prae caeteris deligendum. Alterum munus est Συνιέναι, Intelligere, ac dignoscere; seu, vt solent interprerari, indicium ferre, decernere, statuere, quid, praemissa consultatione, facto opus sit; ac reipsâ medium eligere, quod sit vsurpandum. Dico autem Intelligere simpliciter, aut dignoscere, ex mente ipsius, vt videtur quidem, Aristotelis, qui operosè satis declarans quid sit Συνεσις, velle videtur, ni hil aliud hoc nomine significari, quàm facilita tem intelligendi, seu intelligentiam expeditam, ac promptam; idque comparatione instituta cum Docilitate, facilive ipsa actione discendi. Quod autem ex aliorum interpretatione addo iudicare, decernere, &c. idcircò facio, quòd intelligi reipsâ non possit, quodnam medium sit optimum, quin indicium simul de eo eligendo feratur. Notandum est verò, cùm Aristoteles opponat τῇ συνίσει, Intelligentiae, seu intelligendi facilitati, τὴν ἀ τυνεσίαν, mentis hebetudinem, seu tarditatem intelligendlis heinc fieri, vt aliud Prudentiae extremum, ipsa sit Ἀσυμεσία, Stoliditas, seu mauis Μωρία, Stultitia; adeò vt Aristotele opponente aliundè τοῖς συνετεῖς, intelligentibus, τοὺς ἀσυνέτους, stupidos, ac bardos, videaturque hoc nomine opponi Pradentiae Imprudentia; intelligi possit virum stolidum ad prudentem, se vt animal prutum ad Rationale habere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 744","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/744","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/744"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 745.5-8","label":"745.5 to 745.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}