{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 746","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 746","ref":"746","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/746","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/746.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Rrr praesentium: hoc est naturae, & conditionis, circumstantiarumque eorum negotiorum, quae aut prae manibus ipsa sunt, aut eiusmodi sunt, ex quibus alia futura dependeant. Nimirùm, seu eueniat, vt sit consilium, quod dici solet, tanquam in arena capiendum quî id fieri bene, ac feliciter valeat, nisi quis probè teneat omneis negotij circum stantias; adeò vt breui quodam momento eas omneis animo percurrat, connexionesque, & disiunctiones eiusce negotij cum aliis peruideat, & quid-nam ex hoc, potiusquàm ex illo sit consequuturum, pernoscat: seu ad deliberandum tempus suppetat, nisi tamen nôrit naturam, statumque, & conditionem rei qua de agitur; nisi voluptatem, & potentiam eorum, qui illi peragendae aut prodesse possunt, aut officere; nisi ipsius rei dependentiam ab aliis, quae eam promouere, retardare, aut etiam impedire valeant; nisi mensuram moduli sui, ac humerorum propriorum vim; quid, amabò, erit, quod rectè geratur? Vt in speculabilibus certè rebus temeritati vertitur, & ad pauca respicere, & facilè tamen pronunciare: ita in rebus quoque agendis vertitur imprudentiae, si qui, cùm ad pauca attendant, & multa cognitu necessaria praetereant, facilè tamen & decernant, & se ad agendum accingant. Quippe vt illi tenentur saepe palinodiam canere, sic istos plaerumque capit suscepti poenirentia. Quare & efficitur, vt quisque sit tantò prudentior, & ad rectè deliberandum, statuendum, exsequendum instructior, quantò vt pleniorem, accuratioremque praeteritarum rerum memoriam; sic vberiotem, exquisitioremque praesentium intelligentiam habuerit. Denique tritum etiam est, esse Prouidentiam rerum futurarum (quantum certè ab hominibus haberi potest) necessariam, ne, si mala sint successura, ipsis occasionem faciamus; si bona, ea non procuremus; ac vt singula media sic accommodemus suis finibus, vt provt coniecerimus, optârimusque omnia succedant. Dico autem, quantum prouidentia haberi ab hominibus potest, siquidem contingit non rarò, vt ea interneniant, quae nulla valeat sagacitas humana subolfacere; adeò proinde, vt & omnes habitae coniecturae fallant, & res secus eueniant, quàm vir alioquin prudens, & quanta-maxima potuerit ratione vsus, praesumpserit. Quamobrem istud quidem declarat esse Prudentiam rem coniecturalem, ac nos interim admonet, vt memores simus natiuae imbecillitatis, agnoscamusque Deum esse solum, qui quae sunt futura, certò nouerit, & caueamus à tot, ac tantis, qui diuinatrices arteis profitentur, impostoribus: quod superest tamen, tria quaedam sunt, quae praestare Prudentia possit. Vnum, vt tametsi interdum fallatur, interueniente scilicet casu, cui prouidendo impar fuerit; plaerumque ramen verè collineet; idque ex praescripto rationis, cuius ductu assequarur scopum: secùs nempe, ac Imprudentia, quae & plaerumque fallitur, & interdum soum, meróque casu scopum attingit. Alterum, vt Prudens incertitudinis rerum memor, nihil sibi proponat, tanquam indubiè euenturum; ac ideò se in omnem comparet fortunam, prouideatque quid sit acturus, si forte res secus, ac verisimile est eam sucessuram, euenerit. Qua sanè ratione dici poterit prouidisse rem non speciatim quidem, sed generatim tamen; remque adeò illi non planè ex inopinato cessisse: secus rursùm, ac Imprudenti, qui vt de futuro non diffidit, ita quae praeter spem eueniunt, illi penitus improuisa conringunt.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 745.12-13","label":"745.12 to 745.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/745.12"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 747.1-4","label":"747.1 to 747.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/747.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/747.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}