{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 762.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 762.1-4","ref":"762.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"vtcumque soleat his temporibus esse disciplina neglectui; constat saltem quanto successu fuerit à Romanis, populísque aliis rigidè obseruata. Cùm necessarij autem tam Pedites, quàm Equites sint; sunt tamen in montanis locis, ac in obsidionibus vtiliores pedites; quanquam & in praeliis quoque non tunt plaerumque vtiles minùs, si debitè modò instructi in ordine tenendo fuerint; cùm alioquin, vel Tacito obseruatore, Equites, vti citò parant, ita cirò cedant victoriam. Ad Arma quod attinet; notum est profectò, qua necessitate esse comparata, & ad vsum, seu adoriendo, seu excipiendo, accommodata debeant; ac spectata potissimùm conditione temporum; cùm nupera aetas, Pyriis Machinis inuentis docuerit esse Armamentaria alio genere armorum instruenda, quàm pridem. Vnde & sit, vt Puluis pyrius, ac tormentarij globuli ad armorum caput pertineant (vtcumque vulgus soleat commeatus partem facere, cùm alium cibarium, alium bellicum dicit) ne de Nauibus quidpiam memorem, si forrè bellum nauale sit; neque de lembis, ratibúsque, si traiicienda flumina; atque ita de caeteris, quae ad apparatum bellicum spectant. Circa ipsum porrè Commeatum, quo potissimùm continentur cibaria, perspectum nimis quàm est illam eius prouidendi necessitarem esse, vt plaerumque ipsius defectu tam exercitus, quàm praesidia conficiantur, ac hostes victoriam obrineant, arceísque expugnent, ferro indistricto. De Pecunia verò ipsa nihil adiicio; cùm sit adeò tritum eam esse, vt totius Imperij, sic ipsius belli potissimùm, neruum. Sine ea certè, necesse est Exercitum esse aut nullum, aut tumultuantem, aut non tam ex militibus, quàm ex latronibus conflatum; cùm victitare illum oporteat ant stipendiis, aut latrociniis; neque, vbi illa deficiunt, haec coërceri possint ab eo, qui ipsa necessaria fecit. Constat verò aliunde, non pecuniâ minùs, quàm vi, & consilio administrari res maximas: ac vulgare praesertim est, quod de Philippo Cicero refert, qui, inquit, omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modò asellus onustus auro posset ascendere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 761.13-15","label":"761.13 to 761.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/761.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/761.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 762.5-6","label":"762.5 to 762.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}