{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 765.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 765.1-4","ref":"765.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Nec vlla tamen ei Philosophiae fiet iniuria à nobis; non enim repelletur inde, quò aggredi cupiet; sed in hortulis quiescet suis, vbi vult; vbi etiam recubans molliter, & delicatè nos auocat à rostro à iudiciis, a curia. Fortasse sapienter, hac praesertim Repub. verùm ego non quaero nunc quae sit Philosophia verissima, sed quae oratori coniuncta maximè. Quare istos sine vlla contumelia dimittamus sunt enim & boni viri; &, quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque illos admoneamus, vt illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen, tanquam mysterium teneant, quod negant versari in Repub. esse Sapientis. Nam, si hoc nobis, atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi. Eadem penè sunt, quae attingit in opere de Legibus: Sibi autem indulgenteis, & corpori deseruienteis, atque omnia, quae sequantur in vita, quaeque fugiant, voluptatibus, & doloribus ponderanteis; tiam si vera dicunt (nihil enim opus est hoc loco litibus) in hortulis suis iubeamus dicere, &c. Vide quin-etiam, vt generalius idem vitae genus in Opere de Officiis probet, Multi, inquit, & sunt, & fuerunt, qui eam, quam dico tranquillitatem expetentes; à negotiis publici, sè remouerunt, ad otiumque perfugerunt. In his & nobilissimi Philosophi, longéque Principes, & quidam homines seueri, & graues, nec populi, nePrincipum mores ferre potuerunt, vixeruntque nonnulli in agris, delectati re suâ familiari. His idem propositum fuit, quod Regibus, vt ne quâ re egerent, ne cui parerent, libertate vterentur, cuius proprium est sic viuere, vt velis. Quare cùm hoc commune sit potentiae cupidorum, cum iis, quos dixi otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant; alteri, si contenti sint & suo & paruo. In quo quidem neutrorum omnino contemnenda est sententia: sed & facilior, & tutior, & minus aliis grauis, aut molesta vita est otiosorum; fruct uosior autem hominum generi, & ad claritatem, amplitudinemque aptior eorum, qui se ad Rempub. & ad res magnas gerendas accommodauerunt. Quapropter & iis forsan concedendum sit Rempub.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 764-2","label":"764","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/764-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/764-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 765.5-9","label":"765.5 to 765.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}