{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 766","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 766","ref":"766","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/766","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/766.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Nimi cum hoc genere hominum comparari pos rum, vt Graecis Ἀνδρία dicta est οὐπὸ τοῦ αὐδρὸς, a sunt calones, & quotquot licet polleant ma gnis corporis viribus, non magnos tamen animos gerunt; vtcumque ex vocis abusu, dicamus, vt Seneca habet, & gladiatorem fortem virum, & seruum nequam, quem in contemptum mortis temeritas impulit. Intelligitur etiam consistere adhuc minùs in Thrasonica illa iactatione, qua videas plaerosque insolescere; iis quippe si ostentationem, qua inanem gloriolam aucupantur, ademeris degeneres esse animos agnosces: aut enim, dùm reipsâ sunt pericula vera adeunda, renutant; aut despondent; aut quà possint sibi fugâ consulere, prospiciunt. Cùm inuictam autem firmitudinem dico; innuere contendo, vt Fortitudo vera sit, debere ipsam nullatenus succumbere, sed manere inflexam non modò aduersus magnitudinem laboris, aut periculi; sed etiam aduersus durationem, iterationemque eiusdem scilicet, cùm virtus ex tota, circa quam versatur, materia, & ex habitu, constantiaque actuum; non ex conditione speciali materiae, aut ex actu vno, paucisve innotescat. Dico denique hanc firmitudinem aduersus mala comparatam esse, quoniam haec virtus, sua ex natura, est quasi munimentum quoddam aduersus ea omnia, quae in vita sunt, aut habentur mala; neque ipsi alia videtur esse praeter hanc subiecta materies. Quippe etiam Plato, & alij, qui Fortitudinem interdum cum Temperantia confundentes, esse illius proprium volunt, vt inter dolores, voluptatesque versata, resistat voluptatibus, docente quoque B. Clemente, esse non posse virum fortem, qui non sit temperans, neque temperantem, qui fortis non sit; non alio fine faciunt, quàm quia est molestum, atque adeò malum priuari quibusdam voluptatibus, seu se ab illis continere, aut à prosequendis etiam temperare. Et cùm is quoque dicatur fortis, qui generosè, constanterque permanet in proposito, in quo obtinendo, dum insistitur, nihil mali prima specie apparet; attamen & taedium, quod ex dilatione consequutionis superandum est, malum est; & sunt semper latentes quaedam importunaeque difficultates, ac formidines, iis tolis, à quibus sentiuntur, perspectae. Nam si alioquin nihil mali, difficultatisve occurrerit, quod negotium insigne faciat; tum non tam est virtus fortitudinis, quàm boni venturi simplex expectatio: Heinc & adiicio, debere illa, quae Fortitudinis virtute superanda sunt, esse ardua; quoniam tametsi Fortitudo extendi quoque ad mala leuia, facilia, familiaria possit; imò vtile etiam sit ipsis adoriendis, tolerandisque assuescere, vt inde sit quoddanquasi habitus Fortitudinis rudimentum; attamen, vt virtus Temperantiae non ad hoc exigitur, vt à vetula moribunda quis abstineat. quod Chrysippo suprà obiici est visum; ira Fortitudo non ex malis leuiculis, sed ex arduis solùm ac difficilibus enitescit. Huiuscemodi autem sunt Mors, Dolor, Ignominia, Orbitas, Paupertas, Carcer, Exsilium, &c. quae aut futura metum, aut praesentia molestiam, eamque non leuem, sed insignem creant. Quod addo verò, seu aggressu, seu perpessu sint difficilia; id arguit quem dixi Actum duplicem; siue mauis duplicem modum, quo se Fortitudo erga mala ardua, seu difficilia habet.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 765.6-8","label":"765.6 to 765.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/765.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 767.1-4","label":"767.1 to 767.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/767.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/767.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}