{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 772","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 772","ref":"772","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/772","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/772","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/772.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Est itaque splendida quidem, sed ficta tamen pietatis species, quam dolori nostro tum obtendimus, dum nos ob ipsosmet dolere testamur; cùm reipsâ ob id doleamus, quòd ipsi simus deinceps eorum consuetudine carituri; quòd non experturi consueta, sperataque officia; quòd non perinde suspiciendi, colendi, celebrandi &c. Quare & indignum ducit Sapiens sui causâ ita dolere, quasi eos habere dumtaxat voluerit, vt sibi vni viuerent, vt sibi vni morerentur; ac tamdium habere expetierit, quamdiu suâ vnius referret, non quamdiù ipsis conducere Naturae author arbitraretur. Ad-haec, id tempus cogitat, quo, priusquàm liberos v.c. susciperet, fuit; quippe, vt tum graue nihil fuit iis carere; sic iis deinceps esse orbatum non debere esse graue iudicat; cùm illi quidem sui ipsius respectu, conditione sint pror sùs pari. Quod enim esse durius videatur, eo carere, quod aliquando; quàm eo, quod nun quam habueris, id pertinere existimat ad ingratitudinem vulgarem, quâ bono aliquo priuati, non tam gratè accipimus, quòd illo frui licuerit, quàm iniquè ferimus, quòd illo ampliùs frui non liceat. Vnde & non tam dolet, ob tempus quo abest, quàm laetatur ob id, quo adfuit, quóque etiam abesse potuit; sariusque adeò longè ducit, id sibi aliquando adfuisse, quàm nunquam. Atque id quidem maximè, si filium amisit; quem se aliunde censet non tam amisisse, quàm reddidisse Naturae Authori, qui illum quasi pignori, commodat ôve dederat, non sanè ad omne, sed ad certum vsque praestitutum tempus: Considerat quoque, nisi superstes alius sit, neque sufficere alium possit; superesse saltem sibi bonam mentem, quâ & casum fortiter ferat, & ea opera, quasi foetus legitimos edere possit, quae intermoritura non sint, sed in aeuum superfutura. Quod si parens sit, quem amisit; agnoscit ab eo relictum abunde, vnde se deinceps tueatur, cùm & nisi aliud, saltem animum, quo, esse paruo contentum, edoctus, nihil sibi vnquam defuturum praesentiat. Et, si Amicus; cogitat superstitem sibi adesse virtutem, qua parare alium sic possit, vt non tam amisisse, quàm commutasse Amicum vi deatur. Quid de lactura Diuitiarum, siue inducta PAVPERTATE? Scilicet neque etiamerit, quòd moueatur; iuxta ea quae deducta sunt de simplici victu cùm dissereremus. Etenim quia nemo sic pauper euadit, vt non adhuc ea, quae ad vitam necessaria sunt, suppetant, vt qua natura parabilia, & facilè cuique occurrentia fecerit; iniuriâ se torqueat ob illa amissa, quae necessaria minimè sint; & sine quibus adhuc bene, feliciterque viuere possit. Quantumlibet certè sit res facta angusta; in promptu ipsi erit obseruare multos, quibus nisi etiam angustior, saltem non minus angusta sit, quique in pauperibus habeantur; & sese nihilominùs perinde non excrucient, sed longè iucundiùs, quàm diuites viuant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 771","label":"771","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/771","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/771"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 773","label":"773","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/773","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/773"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}