{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 787.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 787.1-4","ref":"787.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/787.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/787.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/787.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Nisi ille fortè Iuris nomine ipsam poriùs artem, scientiamve iuris intellexit; proptereà enim subiicit eleganter à Celso definiri ius Artem Boni, & AequiQuo loco, nihil sanè obstat, quin nomine boni intelligamus ius illud primarium, siue integrum, quod vnicuique est proprium bonum, tendit-ve ad id, quod vnicuique bonum est: nomine Aequi hoc secundarium, quod priori aequale per Iustitiam fiat, & de quo proinde intelligatur illud Ciceronis, Ius semper quaesitum 2. Ofsic. est aequabile: neque enim aliter essetius. Hac certè ratione videbitur Celsus ad Prudentiam iuris perfectam requisiisse notitiam tum illius iuris, quod vnicuique ante violationem competit, tum illius, quod in violati compensationem est reponendum. Eadem ratione, cùm Aequitas videatur nihil esse aliud, quàm commensuratio, seu relatio aequalitatis, quae est inter Aequum, & Bonum, siue inter Iustum, & lus, ac ideò vtrumque comprehendat; ideò id sit, quod paullò antè ex Aristotele dicebamus, list vt nimirùm Iudex aequitatem sequi, seu ex aequo, & bono iudicare censeatur, cùm quantum iuris cuique debetur, tantumdem illi tribuit, tamet si fortè leges obstent, quae vt idemLIE. met quoque Celsus ait, sunt interpretandae be eg. S4 nignius, quo voluntas earum conseruetur. Ex quo l. 17 cl aliunde efficitur, vt cùm idem ait scire leges, esse non verba, sed vim, ac potestatem earum tenere, intelligamus non illum esse reuerâ prudentem, peritum, consultum iuris reputandum, qui simpliciter leges ciuitatis, gentisve suae memoriâ tenet; sed illum, qui vim legum ita tenet, vt ipsas ex aequo, & bono interpretari valeat, quippe qui rationes, ob quas latae sunt, nouit, ac perspectum habet non modò quid iubeant, sed etiam quid iubere debeant: & cùm non ignoret quid iuris ex earum praescripto reponendum sit; tum maximè callet quid inris cuique competat ex praescripto naturae. philist/ Praeclarè sanè Ser. Sulpitius à Cicerone commendatur, quòd non magis Iuris consultus quam Iustitiae (seu aequitatis) fuerit; ita erat in illo admirabilis quadam, inquit, & incredibilis, & penè diuina in legibus interpretandis, aequitate explicanda, scientia; ita ea, quae proficiscebantur à legibus, & ab iure Ciuili semper ad facilitatem, aequigro cas tatemque referebat. Nec minùs verò C.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 786","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/786","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/786"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 787.5-8","label":"787.5 to 787.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/787.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/787.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}