{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 796.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 796.1-4","ref":"796.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Tum verò, quia, vt antè est dictum, incommodum erat multitudinem vniuersam quaque occasióne coire; idcircò alia conuentione delecti sunt quidam, visi optimi, in quos suam illam potestatem mul titudo vniuersa transferret, quò ipsi prouiderent, ne cuiusquam ius violaretur; & si qui essent violatores, in eos animaduerterent, ministris datis, qui adiutatent, & sponsione facta, vt singuli tum dicto obedientes forent, tum si quandoque opus esset, sine improbis coercendis, sine inimicis repellendis accurterent. Quod idem dicendum est de potestate in vnum, qui fuerit visus optimus, generosissimusque, translatâ. Transferens porrò multitudo, siue populus, suam potestatem in vnum, plureisve seu Magistratus seu Principes, integrum semper sibi esse voluit, iuxta pactiones, siue leges à se conditas viuere, hoc est, suis illis iuribus vti: aut si quid fortè commutandum, detrahendum, addendum videre. tur Principibus, id cognoscere, inque id consentire. Nempe ex hoc videtur factum, vt deinceps quidem latae quaedam leges à Principibus fuerint; sed intelligatur nihilominùs interuenisse Populi consensus, & ille quidem, aut expressus, vt cùm legimus Romulum apud Pomponium, & Augustum apud Dionem leges tulisse ad Populum; aut tacitus, ob potestatem daram, & acceptationem vltroneam Quippe ipsi quoque Imperatores approbâ runt tum illud VIpiani, Quod Principi placuit, legis habet vigorem; vt pote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei, & in eum omne suum imperium, & potestatem conferat: Tum illud Iuliani, Ipsae leges non alia ex causa nos tenent, quàm quod iudicio populi receptae sunt, tum alia huiusmodi. Horum antem ratio ex eo petitur, quod ait Aristoteles, Nihil esse aliud Principem, quam Custodem Iuris, ἐστι δὲ ὁ ἄρχῶν φύλαξ τε δικαιου: Vnde &, inquit, quia potesi homo sibi nimium tribuere, ac tyrannus euadere; ideò non sinimus hominem imperare, sed ipsam Rationem. Ac in eundem sensum, o μὲν οὖν τ νοῦν κελεύων ἄργειν, δοκεῖ κελεύειν ἄρχειν τ θεὸν, καὶ τοὺς νόμους.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 795.9-11","label":"795.9 to 795.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/795.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/795.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 796.5-6","label":"796.5 to 796.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}