{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 797","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 797","ref":"797","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/797","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/797","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/797.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Quoniam verò hac ipsa re quidpiam esse magis secundum naturam non potest; mirum sane est obiici Epicuro quòd Leges, & Iura à tatura seiuncerit: siquidem arctissime potiùs intercedente vtilitate, quasi vinculo, quod sit maximè secundum naturam, coniunxit. Quare neque est, cur reprehendatur, quòd leges, & iura ab vtilitate porius, quàm à natura deduxerit; cùm deducere ab vtilitate, vt est declaratum, non potuerit, quin deduceret simul à natura. Tametsi, quid, amabò, est quod reprehendi debeat; cùm non-nemo aliunde non consentiat tum Legum-latores & primos & quijdeinceps sequuti sunt eandem-met communem vtilitatem habuisse pro scopo; tum llas dumtaxat esse leges iustas, quae ad ipsam eandem vtilitatem faciant. Posset nomine omnium audiri Aristoteles, qui in Nicomachiis, Videtur, inquit, Ciuilis societas vtilitati gratiâ initio coiisse, ac iam num perstare. Quippe ipsi Legum-latores & pro scopo habent, & ius esse dicunt id, quod vtile communiter est. Ac rursus: Leges sic de omnibus statuunt, vt pro scolib. 5. cap. 3. po habeant vtilitatem aut omnium, aut optimorum, &c. In Politicis autem, Manifestum est, lib. 1. cap. 6. inquit, quaecumque Reipublicae formae vtilitatem communem spectant, eas esse rectas, ac ei Iuri, quod simpliciter Ius est, esse consentaneas. Itemque: Aut cines dicendi non sunt, qui vnius sunt cap. 7. ciuitatis participes; aut necesse est inter eos vtilitates esse communeis. In Topicis verò, Τὸ γὰρ δίlib. 6. cap. /. καιον συμφέρεν τι, Est enim Ius, seu quod est instum, vtile quidpiam, &c. Verùm audiendus maximè ipsemet Cicero videtur, qui non modò ne in locis quidem circa primos Legum-latores, seu societatis conciliatores recitatis tacere I. de iuues. vtilitatem potuit; sed & aliàs tursùs; Hanc, inquit, maximè ob causam, vt sua tuerentur, Respublicae, ciuitatesque constitutae sunt. Nam etsi duce natura congregabantur homines; tamen spe custodiae rerum suarum, vrbium praesidia quaerebant. Ac iterùm aliàs, Omnes leges, inquit, ad commodum Reipubli ae referre oportet, & eas ex vtilitate communi, non ex scriptione, quae in literis est, interpretari. Ea enim virtute, & sapientia maiores nostri fuerunt, vt in legibus scribendis, nihil sibi aliud, nisi salutem, atque vtilitatem Reipublicae proponerent. Neque enim, ipsi quod obesset, scribere volebant; &, si scripsissent, cùm esset intellectum, repudiatum iri legem intelligebant. Nemo enim leges legum causa suluas esse vult, sed Reipublicae quòd ex legibus omnes Rempublicam optimè putant administrari. Quamobrem igitur leges seruari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari conuenit; hoc est, quoniam Reipublicae seruimus, ex Reipublicae commodo atque vtilitate leges interpretemur. Nam vt ex medicina tihil oportet putare proflcisci, nisi quod ad corporis vtilitatem spectet, quoniam eius causâ est instituta; sic a legibus nihil conuenit arbitrari, nisi quod Reipublicae conducat, proficisci; quoniam eius causa sunt comparatae. Idem met verò Cicero, non modò inter leges, quas de magistratibus publicam rem curantibus constitutas voluit, istam interserit, Salus populi suprema lea","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 796.5-6","label":"796.5 to 796.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 797-2","label":"797","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/797-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/797-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}