{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 809.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 809.1-4","ref":"809.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/809.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/809.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/809.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Rursus autem, Epicurus, inquit, ea animis hominum extraxit radicitùs Religionem, cum Diis immortalibus & opem, & gratiam sustulit. Ac iterum eadem commemoratâ sententiâ; Quae potest esse Pietas, inquit, quae Sanctitas, quae Religio? Haec enim omnia purè, ac castè tribuenda Deorum Numini ita sunt, si mimaduertuntur ab his, & si est aliquid à Diis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem Dij neque possunt nos inuare, nec volunt, nec curant omnino; nec quid agamus animaduertunt, nec est, quod ab his ad hominum vitam permanare possit, quid est, quòd vllos Diis immortalibus cultus, honores, preces adhibeamus? Declamat proinde aduersus Epicurum Himetius; Aras non euertisti? at frustra eas esse ostendisti: tollens videlicet e rerum natura prouidentiam, ob quam aras exstruximus. Sacrificia noua non introduxisti: at verò omnia sustulisti. Cùm nihil autem sit necesse excusare, quòd Epicurus non funditùs Religionem sustulerit; non templa, arasque euerterit; quatenus Deum colendum censuit, non quidem propter beneficia ab eo accepta, aut sperata; sed propter naturam supremam, maiestatemque eximiam (quod fieri debere etiam-num Viri & pientissimi, & religiosissimi volunt; cùm esse debere erga Deum amorem, cultumque, non mere enarium, aut seruilem, sed liberalem, filialemque declarant) cùm nihil item eleuare, quòd non tam Religionem, quàm Superstitionem eius aemulam tollere è medio vilus fuerit. Satis esto illum pessimè sensisse, dum Prouidentiam sustulit, cum qua simul abnuit ea beneficia, ob quae & gratiarum actiones, & alij plaerique ritus Religiosi sunt instituti: atque id quidem potissimum, cùm iam suo superiùs loco hanc Epicuri impietatem, quam maximè licuit, coarguerimus; nisi quod hoc loco attexendus est perquàm egregius Senecae aduersus Epicurum, eiusque imitatores locus: is exstat in libro de peneficiis quarto, vbi, Non dat, inquit, Deus cap. 4. beneficia, sed securus, & negligens nostri, auersus à Mundo aliud agit, aut (quae maxima Epicuro felicitas videturynihil agit, nec magis illum beneficia, quàm iniuriae tangunt. Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces, & vndique sublatis in caelum manibus vota facientium, priuata, ac publica. Quod profectò non fieret, nec in hunc furorem omnes mortales consensissent, alloquendi surda numina,, & inefficaceis Deos: nisi nossent illorum beneficia nunc vltrò oblata, nunc orantibus data, magna, tempestius, ingenteis minas interuentu suo soluentia.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 808-2","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/808-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/808-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 809.5-8","label":"809.5 to 809.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/809.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/809.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}